Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 689
minis cognoscibilis est, et ita secundum se dicetur per se nota, solum vero per accidens et quoad nos poterit dici non per se nota, si termini ipsi non communiter nobis innotescant. Et per ly terminos non intelligimus voces et conceptus, sed res significatas, ut significantur per illos, in quantum ex simplici explicatione earum sine probatione innotescit connexio extremorum. Et dico simplici explicatione, propter cognitionem angelicam, quae quidem simplici intuitu penetrat tam principia, quam conclusiones; sed hoc ideo est, quia ille modus simplex propter sui eminentiam est aequivalens nostro modo cognoscendi scientifico, et per discursum; ut autem propositio sit per se nota requiritur quod sine aliquo medio probativo, et illativo, nec formaliter, nec virtualiter, sed ex simplici explicatione terminorum innotescat.
Ex quo colligitur esse indemonstrabiles omnes propositiones, quae continent aliquam definitionem vel praedicatum essentiale, etiam non sint prima principia, quae continent communissima praedicata; nam hoc ipso quod aliquid connectitur immediate cum aliquo, et est de conceptu illius, solis terminis explicatis, sine alio circuitu, vel medio probante, ipsa connexio extremorum cognoscibilis est de se loquendo.
Colligitur secundo non repugnare quod propositiones per se notae possint probari per medium extrinsecum, vel deductionem ad impossibile; hoc enim non opponitur immediate et intrinsecae connexioni praedicatorum, et hac ratione Metaphysica explicat et defendit omnia alia principia, non quidem ostensive, sed deducendo ad impossibile, et ad illud supremum principium : Quodlibet est, vel non est.
Dices : Deductio ad impossibile aequivalet ostensioni veritatis, quia
deductio ad impossibile ostendit falsitatem propositionis oppositae, ergo et veritatem proprii principii; quod enim adstruit falsitatem seu impossibilitatem unius, adstruit veritatem oppositi, cum non possit idem affirmari et negari.
Respond.: Deductionem ad impossibile solum procedere ex suppositione quod negetur aliqua conclusio et concedatur aliqua praemissa, et sic ex opposito conclusionis negatae infertur oppositum concessae; hoc autem non est ostendere veritatem ipsius conclusionis determinate et in se, sed ostendere quod si negetur veritas propositionis illatae, tenetur aliquis concedere duo contradictoria in concessione praemissarum, quomodo autem, et unde habeat veritatem propositio illa, hoc non demonstrat.
Colligitur tertio quod, quando assuminus pro praemissis seu principiis aliquid, quod per aliam scientiam probatum est probatione intrinseca, sicut contingit in subalternata, scientia respectu subalternantis, tunc illa non sunt principia simpliciter, sed conclusiones demonstratae per aliam scientiam, quod non est simpliciter carere medio intrinseco et a priori, sed illud ab ista scientia inferiori non attingi, sicut etiam in eadem scientia una conclusio demonstrata potest assumi ut principium ad aliam conclusionem demonstrandam. Quomodo autem scientia subalternata utatur principiis a subalternante probatis, dicemus quaestione sequenti. Et sic intelligitur Philosophus, quando docet aliqua principia esse indemonstrabilia simpliciter, alia vero secundum quid; sunt enim simpliciter, quae carent medio intrinseco, sunt vero secundum quid quae ab inferiori genitia non demonstrantur, sed a superiori; licet etiam non repugnet propositiones simpliciter indemons-