Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 690
trabiles probari per aliquod medium extrinsecum. Et hinc est quod aliquando in scientiis, a posteriori, vel per causas extrinsecas demonstrantur earum subjecta, vel ex alia scientia cui subalternantur. Unde ad scientiam solum pertinet praesupponere de suo subjecto quid est, quod est carere medio intrinseco pertinente ad quidditatem, non vero medio extrinseco, quod non pertinet ad quid est.
Dices : Quid, si simul occurrat medium a posteriori demonstrans aliquam propositionem per se notam, et simul notitia ejus ex terminis, quomodo se habebit intellectus? Resp. : Has duas notitias non repugnare simul in intellectu, quia sunt per diversa media; sicut si per diversas scientias aliquod objectum cognosceretur ; repugnare tamen ut in eodem actu conveniant, quia unus actus tantum est unius speciei, et consequenter unius medii et unius specificativi; non est autem specificativi innotescere aliquid ex sola explicatione terminorum, et a posteriori por effectum, nam etiam notitia propter quid et quia specie distinguuntur, ut dicemus artic. iv. Nec potest aliqua species continere in se differentias specificas inferiores, nisi sit ordinis superioris, quod hic non apparet intervenire.
Circa tertiam difficultatoin, solum adverte quod prima passio dimanans ab aliquo subjecto, vel potest comparari ad ipsum subjectum reaiiter et secundum se, vel ad definitionem ejus, media qua nobis explicatur. Si comparetur ad subjectum secundum se, caret medio reali, quia inter ipsam et subjectum non datur medium, sed non caret medio rationis, scilicet definitione, quai ratione distinguitura subjecto, et mediante ipsa de illo probatur, sicut de homine, quod sit disciplinabilis, quia est animal rationale; si tamen
comparetur cum ipsa definitione cui immediate connectitur, reddit propositionem indemonstrabilem, id est medio vacantem. Nec obstat quod dimanat ab essentia, et ita per ipsam essentiam innotescere potest, hoc enim habet immediate, id est sine medio reali superaddito, sed per medium definitionis; definitio autem non distinguitur in re a definitio, quod est non distingui medium a subjecto.
ARTICULUS III.
Utrum omnis demonstratio circularis sit vitiosa.
Aristoteles refutans duos errores antiquorum, quorum unus existimabat nullius rei dari scientiam, alter omnium dari scientiam, ut utrumque excluderet posuit dari propositiones per se notas, quae non essent demonstrabiles nec scitae, essent tamen principium sciendi et illuminandi conclusiones demonstrabiles. Et quod deveniendum sit ad tales propositiones, resolvendo illas per processum directum, manifeste constat quia, cum unum demonstretur per aliud, et non possit dari pocessus in infinitum, oportet devenire ad aliquod principium quod careat alio priori quo demonstretur, et tamen sit ratio et principium demonstrandi alia, cum quibus habet necessariam connexionem; et tale principium vocatur por se notum, id est, ex sola explicatione terminorum, et proprie non est scitum tale principium, sed est principium sciendi. Et sic contradicit primo errori, ostendendo quod aliquorum datur scientia, deveniendo ad aliquid quod non sit scitum, sed per se notum, quod plus est quam scitum; et consequenter etiam destruitur alius error contrarius, scilicet