Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 691

quod omnium datur scientia, cum deveniendum sit ad aliquod principium per se notum, de quo non datur scientia, sed ab ipso oritur scientia.

Sed tamen, quia respondebant antiqui prima principia esse quidem indemonstrabilia secundum processum directum per aliam priorem causam, esse tamen demonstrabilia per circulum, id est, per ipsammet conclusionem, quam inferunt, ideo rejicit demonstrationem circularem tanquam vitiosam. Est autem circulus in demonstratione progressus quidam a principiis ad conclusiones, et regressus ab ipsis conclusionibus ad principia. Et potest fieri talis processus dupliciter : uno modo regrediendo ab eadem conclusione ad eadem principia, eadem, inquam, materialiter, sed non formaliter, id est, ut cognita per aliud formale medium, quam per ipsamet principia; vel secundo potest fieri iste processus ab eadem conclusione etiam formaliter sumpta, id est, ut cognita formaliter per eadem principia ad quae fit regressus. Et primus circulus vocatur difformis, quia diverso medio proceditur a principiis ad conclusiones, et a conclusionibus ad principia; secundus vero vocatur uniformis, quia sub uno et eodem medio proceditur a principiis ad conclusiones, et a conclusionibus ad principia.

Dicendum est ergo quod Aristoteles solum intendit reprobare circulum formalem et uniformem, non autem difformemet materialem, qui simpliciter non est circulus, nec vitiosus. Et primum probatur quia, si admittitur circulus formalis et uniformis, demonstrabitur idem per idem, et dicetur idem notius et ignotius seipso respectu ejusdem. Si enim probo hominem esse risibilem quia est rationalis, et rursus si negatur esse rationalem, id probo,

quia est risibilis, ergo in prima probatione rationale est notius risibili, et in secunda probatione risibile est notius rationali, siquidem id per quod aliquid probamus debet esset notius eo quod probatur. Quare idem erit notius et ignotius formaliter, et secundum idem medium respectu ejusdem, scilicet rationale respectu risibilis, et risibile respectu rationalis.

Quoad, secundum vero probatur quia circulus materialiter sumptus tunc contingit quando regreditur a conclusione ad antecedens, cognita conclusione per aliud medium, et tunc non probatur per idem, sed per aliud a quo notificata est illa conclusio, et in illo genere, seu medio diverso quo probatur, potest esse conclusio notior quam illud primum antecedens a quo illata fuit, et tunc conclusio licet materialiter sit una propositio, tamen cum sit cognita duplici medio, consequenter pendet ex duplici antecedenti; et sic cum ex ipsa regredimur ad unum antecedens, a quo probata est ex vi alterius probationis, non ab ipsa formaliter regredimur, sed ab illo alio antecedente, quo manifestata est. Et sic formaliter, et simpliciter nullus est circulus.

Ex his autem solvuntur aliquae instantiae, quae in contrarium solent adduci. Nam in causis datur perfectus circulus, quia causae ad invicem sunt causae, ut dicitur ii Physic., text. xxx, et v Metap., c. n, ergo etiam in demonstrationibus, siquidem per causas formantur. Item Philosophus saepe utitur circulo; namlib. ii Poster., c. xm, docet posse demonstrari pluviam ex abundantia .vaporum, et rursum abundantiam vaporum ex pluvia. Et in lib. n de Coelo, ostendit coelum habere partes anteriores et posteriores, quia motus coeli incipit ab una parte et non ab alia; quod autem incipiat ab