Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 692

una parte et non ab alia, ostendit quia habet partes anteriores et posteriores. Et similiter stellas esse immobiles per se, quia sunt sphaericae figurae, et rursus esse sphaericae figurae quia sunt immobiles. Et in universum philosophi ex effectibus coeperunt causas cognoscere, postea ex causis eosdem effectus. Denique in probationibus dialecticis potest admitti circulus, quia ibi probatio non fit per aliquid notius, et quod sit causa alterius, unde idem est incipere a conclusione ad praemissas, vel a praemissis ad conclusionem. Idque videtur admittere Philosophus, non Poster., capit, vn, ubi concedit unam definitionem demonstrari per aliam a qua rursum demonstratur, quia inquit eas probationes esse dialecticas, non demonstrativas.

Ad primum respond.: Causas non habere circulum formaliter, sed materialiter et in diverso genere causandi. Neque enim est circulus ubi est diversa ratio dependentiae, et consequenter diversa ratio notificandi; aliter enim notificatur causa materialis per formalem, aliter formalis per materialem et efficientem; et cum sint plures causae quam duae, potest notificari materialis per efficientem, et sic notificata manifestare formalem; et rursus ipsa formalis, ut notificata per materialem, notificare efficientem, et finalem; et sic e converso. De quo in ii Physic. latius dicitur.

Ad secundum dicitur illas demonstrationes non esse circulares formaliter; pluvia enim ut cognita per experientiam manifestat vapores, qui sunt causae pluviae, et isti tanquam causa efficiens demonstrant pluviam. Ad litteram tamen Philosophus non loquitur de eisdem vaporibus et pluvia, sed respectu diversorum; pluvia enim est causa vaporum, et vapores sunt causa

non ejusdem, sed alterius pluviae.

Ad ea quae adducuntur ex non de Coelo respondet S. Thomas ibi, lection. vn, et rursum lect. xn, quod Philosophus non utitur circulo formali, sed materiali, et ab eadem realiter cognita, et in diverso genere causae. Sicut si probemus cor moveri per motum venae pulsatilis, hoc pertinet ad quaestionem an est. Si autem quaeratur quae sit causa motus venae pulsatilis, quod pertinet ad quaestionem quid est, debet hoc probari per ipsum cor tanquam per causam; sed hoc in diverso genere causae procedit, et supponendo aliam notitiam, v. g., experimentalem, vel aliam similem in eo quod probatur quoad an est. Et sic Philosophus quando probat stellas esse sphaericae figurae quia non moventur seipsis, et rursus non moveri seipsis quia sunt figurae sphaericae, ideo est quia supponit illam primam propositionem probatam per aliud medium, ut ibi inquit S. Thomas, et idem est in aliis propositionibus. Et similiter philosophi ab effectibus coeperunt cognoscere causas quoad an est, deinde vero ex causis processerunt ad effectus quoad propter quid.

Ad ultimum inconveniens respond. : Quod etiam in probabilibus non potest committi circulus formalis, quia licet non procedatur per causam intrinsecam, proceditur tamen a notiori probabiliter ad ignotius etiam probabiliter. Unde si hoc ignotum assumatur in eodem genere probationis ad ostendendum antecedens, sumetur tanquam notius illo, et sic erit notius et ignotius in eodem genere respectu ejusdem, quod eodem modo repugnat in probabilibus ac in aliis. Si vero conclusio probabilis ex alio capite videatur quam antecedens, jam non erit circulus formaliter et uniformiter, sicut de aliis probationibus dictam