Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 693

eat. Et ad locum Philosophi ex u Posterior., c. vii, respond. : Non probare circulum formalem in probationibus dialecticis, sed solum comparare probationem unius definitionis per aliam, modo probationis dialecticae, quantum ad hoc quod dialecticus multiplicat media, quia probabiliter procedit, non autem uno tantum medio utitur, sicut demonstrator. Et ita se habet qui definitionem alias ex terftiinis notam per aliam definitionem probat, et e converso.

ARTICULUS IV.

Quid sit demonstratio quia et propter quid, et an sit bona divisio.

In quiffist. praecedenti, art. i, diximus quaestionem an est solum respicere existentiam, vel possibilitatem, seu rem aliquam dari, non tamen causam, vel radicem propter quam detur: eodem modo in assignanda differentia demonstrationis propter quid et quia procedendum est; nam praecipue differunt in hoc quod demonstratio quia solum intendit ostendere evidenter quod aliquid sit verum, id est quod vere datur, non tractando quomodo sit verum, seu causam propter quam detur, sed hanc investigat demonstratio propter quid.

Distinguit autem Philosophus has demonstrationes cap. xi (alias x), tum respectu diversarum scientiarum, tum respectu ejusdem; possunt enim utrobique inveniri. In diversis quidem scientiis, quia multae scientiae de aliqua re non cognoscunt causam et radicem ejus, sed tantum cognoscunt evidenter quod talis res sit, sive sint scientiae inter se disparatae, sive unasubalternetur alteri, eo quod ad subalternantem spectat scire propter quid, ad subal-

ternatam quia; quod commodius sequenti quaestione explicabimus, tractando quomodo differant scientia subalternans et subalternata. In eadem autem scientia distinguit Philosophus has demonstrationes ex diverso modo procedendi, quia, ut advertit D. Thomas, i Posterior., lection. xxiii, oportet quod demonstratio sit ex causis veris et immediatis. Unde contingit deficere a demonstratione propter quid vel quia non proceditur ex causis, sed ex effectibus, vel quia non ex causis immediatis et proximis, sed remotis, quae non sunt determinata radix hujus veritatis, ut si quis probaret lapidem non respirare quia non est animal, reddit causam remotam, quia aliqua sunt animalia quam non respirant; unde praecipue servit ad demonstrationes negativas.

Ex quo obiter colligitur aliquos minus advertenter confundere demonstrationem propter quid cum demonstratione a priori, et demonstrationem quia cum demonstratione a posteriori. Quod non ita est, quia licet omnis demonstratio propter quid sit a priori, sed non e contra, et omnis demonstratio a posteriori est quia, sed non e contra. Nam demonstratio quia solum consistit in hoc quod ostendatur veritas, sed non radix illius propria et immediata; quod autem detur aliqua veritas potest aliquando ostendi per aliquid posterius, scilicet per effectum, aliquando per aliquid prius, scilicet per causam remotam, aliquando per aliquid concomitans. Unde non omnis demonstratio quia esi solum a posteriori, id est ex effectu, sed aliquando per aliquid prius, scilicet per causam remotam. At vero omnis demonstratio propter quid semper est a priori, quia semper est per causam, eamque proximam et immediatam.

Duo ergo restant in praesenti ex-