Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 694

plicanda. Primum, an sit adaequata ista divisio. Secundum, qualis sit, an generis in species, vel analogi in analogata. Circa primum dicendum est quod haec divisio est adaequata, quae est sententia communis, licet Commentatori, initio Phys., communiter tribuatur quod alterum demonstrationis membrum addiderit, quod vocavit demonstrationem simpliciter, videlicet quae non solum demonstrat propter quid, sed etiam demonstrat rem esse. Alii dicunt demonstrationem a signo nec esse propter quid, nec quia.

Nihilominus assertio nostra probatur, quia ista divisio traditur per membra immediate opposita, quorum unum infert contradictoriam negationem ad alterum. Nam demonstratio quia est illa quae tradit veritatem aliquam |non ostendendo propriam et peculiarem ejus radicem, sive id fiat per causam remotam, sive per effectum, sive per aliquid aliud cum quo illa veritas habeat connexionem per se, licet ab illa non oriatur. Demonstratio autem propter quid est illa quae ostendit veritatem aliquam secundum suam propriam causam et radicem, cognitam ut talem. Ergo differunt istae demonstrationes per immediatam oppositionem, et sic adaequate exhauriunt divisum. Quod non contingit in demonstratione a priori et a posteriori, quia potest fieri demonstratio per aliquid quod non sit prius nec posterius, sed concomitans, et quod est simul cum alio, sicut correlativa sunt simul et per unum demonstratur aliud, ut si est pater, ergo datur filius, et tamen non se habent ut prius et posterius; et similiter in Mathematicis frequenter contingunt demonstrationes fundata? in aliqua proportione, vel correspondentia inter lineas, vel alias figuras, sine hoc quod interveniat ibi ratio causa; vel effectus. Et ad hoc

etiam pertinent demonstrationes quae deducuntur ex actibus cognitionis vel visionis, ut si dicas: lapis videtur a me, ergo lapis est, et tamen lapidem esse visum nec est causa, nec effectus existentiae lapidis. An vero demonstratio propter quid et quia possint in alia membra dividi, ut videtur sentire Commentator loco citato, dicemus in solutione ultimi argumenti.

Sed petes quid intelligamus nomine causae remotae, et causae proximae. Respondetur quod causa remota, ut sumitur ex Mag. Soto, in i Post., q. v, et Cajetano super cap. xu i Post., est illa quae non convertitur cum suo effectu: causa enim remota non nisi remote influit in effectum, et sic excedit illum; quando autem convertitur cum effectu formaliter loquendo et per se dicitur causa proxima. Quod vero non convertatur aliqua causa cum effectu formaliter et proxime, potest triplici modo considerari. Primo, quia licet cum effectu convertatur, non tamen immediate, sed aliquid inter causam et effectum debet mediare, sicut essentia considerata respectu tertiee et quartae passionis, quas causat mediante prima vel secunda. Secundo, per aliud extremum dicitur causa remota, quee non convertitur cum effectu, nec illum infert, aut infertur ex illo, licet quandoque talem effectum operetur; sicut si dicas quod aliquis habet febrem quia habet concitatum pulsum, aliquando enim sine febre datur pulsus concitatus, ut in currente; aliquando e contra febris sine concitatione pulsus, ut in moriente. Tertio denique dicitur causa remota, quee non adaequate convertitur cum effectu, est tamen causa sufficiens ad inferendum negationem effectus, non autem ad positive ponendum illum; sicut bene valet: Non est animal, ergo non respirat, e contra tamen non