Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 695
Valet: Est animal, ergo respirat; et ita ly animal dicitur causa remota respirationis: et ad hoc pertinet illud exemplum quod affert Philosophus hic, de illo qui interrogatus an essent tibicines in Schvtia, respondit ne quidem esse viros, quod fuit vere causa valde remota.
Circa qualitatem hujus divisionis, an sit univoca, vel analoga, tota difficultas reducitur ad hoc: an utraque demonstratio causet scientiam simpliciter, an sola demonstratio propter quid. Videtur enim illi soli convenire definitio supra tradita, quod scire est cognoscere causam ob quam res est et illius causam esse; ergo illa demonstratio, quae non cognoscit causam ob quam res est, simpliciter non facit scire, et sic in ratione demonstrationis scientificae analogice convenit cum demonstratione propter quid. Ex alia vero parte univoce videntur convenire demonstratio quia et propter? quid, siquidem demonstratio quia habet certitudinem et evidentiam circa suum objectum, ergo eodem modo opponitur opinioni sicut scientia propter quid, opinio enim est incerta et inevidens; ergo habet substantiam et essentiam scientiae, siquidem habet substantiam et essentiam evidentiae et certitudinis, quia opponitur, et destruit opinionem, et sic pertinet ad scientiam.
Nihilominus dicendum est demonstrationem, vel scientiam quia intrinsece et substantialiter habere rationem demonstrationis, quatenus habet certitudinem et evidentiam, et sic absolute esse univoce demonstrationem secundum modum formalem procedendi, sed imperfecte participare rationem scienti*, quia non versatur circa objectum scientificum, quod est quidditas et ea quae ad quidditatem sequuntur, sed versatur circa ipsum an est, non attingendo radicem et causam veritatis
propter quam est. Quod ergo veram et propriam demonstrationem faciat ex parte certitudinis et evidentiae, deducitur ex D. Thoma, i p., q. ii, a. ii, ubi probat dari demonstrationem de hoc quod Deus sit, licet procedamus per effectus, qui sunt notiores quoad nos. Et ratio est clara, nam demonstratio quia innititur connexioni necessariae inter effectum et causam, vel inter causam remotam et effectum, sicut per necessariam connexionem probatur omne quod fit ab alio fieri et non dari processum in infinitum. Et similiter in demonstrationibus negativis ex negatione causae remotae bene infertur negatio effectus, licet non ex sola positione positio; sicut bene valet: Non est animal, ergo non respirat, sed non positive: Est animal, ergo respirat. Est ergo demonstratio quia certa et evidens.
Quod vero ex parte objecti quod attingit non sit scientia perfecta, probatur quia non attingit quod quid, sed an est; sed quaestio an est praesupponitur ad scientiam, unde nulla scientia potest ministrare principia ad probandum an est de suo subjecto, sed debet ea praesupponere aliunde; ergo in demonstratione quia necessario proceditur ex extraneis ab objecto, licet non extraneis a connexione cum conclusione demonstrata: et tamen scientia, quae proprie ei perfecte est scientia, non procedit ex extraneis, ut probat Philosophus, i Poster., c. vii; igitur demonstratio quia solum versatur circa pncambulaad scientiam, non circa proprium objectum scientiae, quod est quid. Et hinc est quod scientia quia potest pertinere et reduci ad eamdem scientiam propter quid, et quamvis procedat ex principiis extraneis, et quantum ad hoc videatur esse diversae speciei; sed tamen est diversae speciei imperfecte, et sicut embrio quidam scientiae