Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 696

deserviens scientiae principali ministerialiter; versatur enim circa praeambula et praesuppositaad scientiam, scilicet circa quaestionem an est, quod melius explicahitur solutione ad ultimum. Quomodo autem conveniat scientiae subalternatae scire quia, et subalternanti scientiae propter quid seq. quaest. explicabitur. Et ex hoc manent solutae rationes dubitandi a principio hujus dubioli.

Solvuntur argumenta.

Contra primam conclusionem arguitur. Quia ex una parte videntur dari plures demonstrationes quam propter quid et quia, et ex alia parte pauciores. Videntur quidem dari plures, nam in primis potest dari illa quam Commentat. i Physicor., vocat demonstrationem simpliciter, scilicet quae demonstrat rem esse, et propter quid sit, quae simul est demonstratio propter quid, et quia. Item demonstratio per signum neque demonstrat per causam, neque per effectum ipsi rei ad ajquatum, ergo est alia tertia demonstratio. Item demonstratio deducens ad impossibile, et similiter demonstratio negativa, in qua sumitur pro medio aliqua negatio, neque procedunt per causam, neque per effectum, cum negatio et impossibile neque sint causa, neque effectus rei demonstratae. Denique demonstratio in qua ex aliquo praedicato superiori colligitur aliquid convenire inferiori non est quia, nec propter quid, ut in hoc syllogismo : Omne animal est substantia, omnis homo est animal, ergo omnis homo est substantia, ubi ly animal neque est causa, neque effectus respectu substantiae.

Ad primum exemplum respondet Oajotanus, i Poster., c. xm, quod illa demonstratio Commentatoris

non est media inter demonstrationem quia et propter quid, sed subdividit demonstrationem propter quid, quasi dicatur: alia est demonstratio propter quid tantum, alia quas demonstrat propter quid et simul quod res sit. Verius tamen videtur demonstrationem propter quid semper includere demonstrationem quia virtualiter et eminenter. Qui enim demonstrat causam veritatis, a fortiori demonstrat quod detur talis veritas, e contra vero non; qui enim demonstrat veritatem dari, non continuo demonstrat causam propter quam datur.

Ad secundum exemplum dicitur quod demonstratio per signum de se solum probat rem esse, non autem ostendit causam et radicem ejus sive signum sit effectus, sive causa remota, vel aliquid concomitans, et ita pertinet ad demonstrationem quia.

Ad tertium respondetur quod, in primis, demonstratio de qua Philosophus hic agit, potest dici quod solum est demonstratio ostensiva; sed tamen adhuc illa quae est ad impossibile reducitur ad demonstrationem propter quid, vel quia. Nam si deducat ad impossibile per causas talis impossibilitatis, est propter quid; quae vero deducit ad impossibile ex effectibus, est demonstratio quia. Ut sit dicas: Si equus discurrit, sequitur quod sit rationalis, proceditur per effectus. Si autem dicas: Si lapis est vivens, sequitur quod se moveat, est propter quid. De demonstratione vero negativa, dicimus quod etiam una negatio potest esse causa negationis suo modo, sicut bene valet: Non est animal, ergo non est rationale. Et sic, quando affertur propria et immediata causa negandi, est demonstratio propter quid.

Ad quartum dicitur quod illa demonstratio est demonstratio quia;