Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 697
solum enim probat dari talem veritatem, non afTerendo causam ejus proximam et admquatam, sed identicam et remotam:non enim propria et unica causa quod aliquid sit substantia,est animal. Caeterum quando proceditur ab universali ad singulare, ut si dicatur : Omnis homo est risibilis, ergo Petrus, vel illa non est demonstratio propria, sed explicatio partium contentarum in universali, vel, si est demonstratio, est propter quid, tradit enim causam propter quam Petrus est risibilis.
Secundo arguitur. Nam demonstratio quia, quantumcumque certo et evidenter procedat, non tamen quietat intellectum,sed adhuc relinquit suspensum quousque causam et radicem veritatis sciat; proprium autem scientias est quietare intellectum, et ita D. Thomas.i Poster.,lect. xviii,dicit: « Quod scire ex propriis principiis solum est verc.scire. » Et lect xxiii, inquit : « Demonstrationem propter quid esse demonstrationem simpliciter » ; ergo demonstratio quia non est simpliciter et univoce demonstratio.
Confirmatur. Quia demonstratio quia non constat expra*missis necessariis simpliciter, ergo non est simpliciter demonstratio. Antecedens probatur : Praemissae vel sunt causa remota, vel effectus ; causa remota non habet necessariam connexionem cum effectu,sicut esse animal ad esse respirativum; effectus etiam vel supponuntur cogniti per causam, vel per experientiam : si per causam, illa demonstratio erit propter quid ; si per experientiam, ejus cognitio est fallibilis, et consequenter non fundat necessariam demonstrationem.
Respondetur: Scientiam quia esse imperfectam scientiam, et non simpliciter,ex parte objecti, quia in illo non attingit quid,sed an est;in eo vero
quod attingit, perfecte quietat intellectum scilicet quoad an est,licet relinquat intellectum non convictum,neque quietum quoad quid est, quia hoc ad se non pertinet;et pro tanto est imperfecta illa demonstratio, quia hanc rationem quidditatis non attingit; nec amplius D.Thomas vult in illis locis, in quibus soli demonstrationi propter quid attribuit rationem demonstrationis simpliciter,id est, si consideretur ex parte objecti scientifici, quod est quidditas, hoc enim simpliciter non attingit. Si autem consideretur modus scientifice attingendi, id est certo et evidenter, sic etiam demonstratio quia simpliciter est demonstratio.
Ad confirmationem respondetur ; Quod causa remota praicipue deservit ad demonstrationem negativam, quando non est causa convertibilis cum effectu,sicut bene valet: Non est animal, ergo non respirat, non tamen positive : Est animal, ergo respirat. Si tamen causa remota sit convertibilis cum effectu, ut cum ex aliqua essentia infertur propria passio mediata, tunc etiam positive bene valet a causa mediata , seu remota. Nec dici potest quod in demonstratione negativa negatio causas remota) facit demonstrationem propter quid, sicut demonstratur propter quid quod lapis non respirat, quia non est animal; nec inquam dici potest, quia licet illa negatio sufficienter convincat negationem respirationis, quia tamen non negat ;propriam et immediatam causam respirandi, non traditur per propriam et immediatam causam negationis, propria enim ratio negationis per oppositam formam cognoscitur.
Et ad id quod additur de effectibus, respondetur tunc esse per se notos quando cognoscuntur per experientiam certam et indubitatam,vel saltem inductive manifestatam, quia