Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 698
omnis scientia ortum habet ab inductione, ut cum ostendimus ex effectibus dari primam causam, effectus aliquos dari indubitatum est.
Ultimo arguitur. Nam demonstratio quia, et propter quid procedunt ex diversis principiis, et sub diverso lumine, una ex effectibus, alia ex causis; ergo debent generare habitus specie diversos, quia ex diversitate principiorum et luminis, sumitur diversus habitus scientificus; non ergo demonstratio quia reducitur ad scientiam propter quid, quia non reducitur ad ejus principia.
Respondetur quod si demonstratio quia et propter quid procedunt in diversis scientiis, sive subalternatim positis, sive disparate se habentibus, constat tunc etiam ad diversos habitus pertinere. Si autem in eadem scientia procedat utraque demonstratio, quatenus demonstratio quia in eodem objecto tangit rationem an est, et demonstratio propter quid rationem quid est, sicut in Theologia probatur Deum esse per demonstrationem quia, tunc dicunt aliqui quod, licet demonstratio quia et propter quid procedant ex diversis principiis, et sic sint diverse speciei, generant tamen eumdem assensum specie, et consequenter eumdem habitum, sicut calor productus ab igne et a sole est ejusdem speciei. Ita M. Sotus, i Post., q. v. Alii dicunt quod illi assensus sunt specie distincti, ut M. Gabrero.
Sed mihi videtur explicatius hoc resolvi ex sententia Cajetani, i p., q. ii, a. m, ubi dicit quod, cum nulla scientia ex propriis probet suum subjectum esse, sed ex extraneis sibi appropriatis, quando illa extranea nobis notiora sunt, inde est quod Theologia probat Deum esse, non ex propriis simpliciter, sed ex propriis ministerialiter, scilicet ex notis lumine naturali, quae Theologias mi-
nistrant. Unde dicimus quod, licet demonstratio quia, quando fit in eadem scientia in qua proceditur propter quid, procedat ex principiis extrinsecis, et consequenter distinctis a propter quid, tamen, quia appropriantur objecto talis scientiae, et disponunt ad 5 illud, eo quod versantur circa an est, et praeparant ad intelligendam quidditatem, et demonstrandum passiones de ipsa, ideo dicitur reduci demonstratio quia ad demonstrationem propter quid, quia et si procedat ex diversis principiis, appropriantur tamen ad objectum propter quid, disponendo et praeparando ad ipsum per demonstrationem rei quoad an est. Et licet sint assensus specie diversi si secundum se et seorsum considerentur istae demonstrationes, ut tamen coordinantur, et una appropriate se habet ad aliam praeparando ad illam; ideo pertinet ad eamdem speciem scientiae propter quid non absolute, sed appropriate et reductive, seu dispositive, sicut dispositiones ad formam.
QUESTIO XXVI.
DE SCIENTIA, TAM SECUNDUM SE, QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM.
Ex demonstratione tanquam effectus sequitur scientia, et ideo post considerationem naturae demonstrationis et principiorum ejus, recto ordine doctrinae de ipsa scientia agimus.
ARTICULUS I.
Quid sit tcientia, et quomodo distinguatur a reliquis habitibus evidentibus.
Scientia potest sumi vel pro actuali scientia, vel pro habituali. Pri-