Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 699

mo modo definita est supra,cum dicit Philosophus quod « scire est cognoscere causam,ob quam res est,et illius causam esse, etc. » Habitualis autem definiri solet, quod est habitus per demonstrationem acquisitus, sicut e contra definita est demonstratio,quod est syllogismus efficiens scire.Nec tamen in hoc committitur circulus, definiendo demonstrationem per scientiam, et scientiam per demonstrationem: tum quia demonstratio non dicitur quod est syllogismus efficiens habitum scientiae immediate,sed quod est syllogismus efficiens scire actuale, id est assensum scientificum, a quo generatur habitus, qui inclinat ad similem assensum ; tum etiam, quia demonstratio non illa sola definitione definita est, sed etiam alia, etideo tanquam aliter notificata potuit rursum scientia definiri per ipsam sine circulo.

Secundo etiam potest definiri habitus scientiae, quod est « habitus, qui versatur circa conclusionem notam ex propositionibus universalibus, necessariis et immediatis. »

Ut autem melius cognosci possit ipsa ratio scientiae, oportet distinctionem, seu differentiam inter ipsam et alios habitus intellectuales discernere; et in praesenti agemus de habitibus evidentibus, postea vero de inevidentibus. Quos omnes breviter numerat S.Thomas,i Post., lect. ult. : « Sciendum, inquit, est quod Aristoteles, invi Ethic., ponit quinque, quae se habent semper ad verum, scilicet artem,scientiam, sapientiam, prudentiam et intellectum, subjungens duo, quae se habent ad verum et falsum, scilicet suspicionem et opinionem (ad quos etiam reducitur fides humana.) Prima autem quinque se habent solum ad verum, quia important rectitudinem rationis; sed tria eorum, scilicet

sapientia, scientia^et intellectus important rectitudinem cognitionis circa necessaria : scientia quidem circa conclusiones, intellectus circa principia, sapientia circa altissimas causas ; alia vero important rectitudinem rationis circa contingentia.» Ita D.Thomas,qui uberius materiam istam tractat i-ii, q. Ivii, et in sexto Ethicorum.

Igitur quinque illi habitus conveniunt in hoc quod sunt virtutes intellectuales,quia disponunt intellectum dispositione recta ad verum; tunc autem est recta dispositio, quando intellectus firmiter et certo procedit,quia si adhuc non firmatur in vero, sed deficere potest ad falsum,nondum est perfectus circa verum, sed imperfectus et defectuosus; virtus autem est dispositio perfecta. Unde non potest esse virtus intellectualis, nisi sit habitus certus circa veritatem. Incipiunt autem differre isti habitus inter se, quia quidam ordinant intellectum circa verum practicum,alii circa speculativum.Circa practicum versatur prudentiaetars mechanica,quas dirigunt res contingentes, id est ars, factibilia, prudentia, agibilia; et de his in praesenti non est agendum.

Circa tres reliquos habitus, qui versantur circa speculationem veritatis necessariae, primo occurrit intellectus, qui caeterorum est principium, et ita vocatur habitus principiorum. Circa quem non defuerunt qui existimant nihil aliud esse, quam ipsam potentiam intellectivam, quae per seipsam determinatur sine habitu superaddito ad assentiendum principiis; sicut voluntas,quae est potentia, sine habitu superaddito inclinatur ad amandum se et bonum in communi, de quibus vide Cursum. Carmelitanum, disp. xx, q. i. Oppositum autem tanquam certum supponendum est, sicut supponit D. Thomas, i-u,q. Iv, a. m, et