Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 700
vi Ethic., lect. v, ubi inquit: « Quod accipitur intellectus, non pro ipsa intellectiva potentia, sed pro habitu quodam, quo homo ex virtute luminis intellectus agentis, naturaliter cognoscit principia indemonstrabilia. Et satis congruit nomen; hujusmodi enim principia statim cognoscuntur cognitis terminis, cognito enim quid est totum et quid est pars, statim scitur quod omne totum est majus sua parte; dicitur autem intellectus ex eo quod intus legit intuendo essentiam rei, et sic convenienter cognitio principiorum quae statim innotescunt, cognito quod quid est, intellectus nominatur. » Ita D. Thomas.
Ex cujus verbis manifeste deducitur ratio distinguendi habitum principiorum a potentia intellectiva, quia scilicet potentia ex se non est lumen determinatum, sed indifferens ad omne verum, ettanquam tabularasa in sui principio; dependet autem in determinatione sua a lumine intellectus agentis, quo perficitur potentia intellectiva per determinatas species ad determinatam veritatem. Unde, cum habitus principiorum non possit manifestare intellectui sua objecta, seu principia, nisi dependenter ab istis speciebus determinatis, necessario tale lumen manifestativum principiorum superaddi debet ad potentiam intellectivam, quae ex se non est lumen manifestativum determinati objecti, sed capax, seu receptiva luminis determinati ab intellectu agente mediantibus speciebus, et ita consurgit habitus principiorum, supposita specierum manifestatione, quia est circa pbjecta determinata.
px quo solvitur exemplum allatum de voluntate, quia voluntas non accipit inclinationem ab bonum in communi, vel ad bonum proprium per aliquas species sibi superadditas, sed per seipsam est inclinata,
seu est ipsa inclinatio ad bonum conveniens; de ratione autem inclinationis est quod consequatur aliquam formam, non quod per formam superadditam ejus inclinatio perficiatur, sicut intellectus, qui per formam superadditam, quae est species objecti, perficitur: et sic, si forma ad quam sequitur inclinatio est proprium bonum naturaliter conveniens, naturaliter consequitur, et nullo habitu indigebit ad respiciendum tale bonum; si vero sit bonum indifferens, et non adaequate conveniens indigebit habitu ad determinationem talis indifferentiae convenienter constituendam. Quod totum non currit in habitu principiorum, qui convenit intellectui ex suppositione explicationis terminorum.
Ex quo colligitur quod habitus principiorum non concreatur cum ipsa potentia, ut aliqui dixerunt, nec inditus est a natura, sed acquisitus ex lumine intellectus agentis, et supposita impressione specierum a sensibus abstractarum, ut expresse docet D. Thomas, i-ii, q. Iui, art. i, et ii contra Gent., c. 1xxviii; de quo tamen in praesenti non oportet latius disputare, quia logici negotii non est.
Quod si inquiras an sit unus habitus respectu omnium principiorum, respondetur quod principia, id est propositiones carentes medio, inveniri possunt vel in materia necessaria, vel in materia probabili; nam etiam in probabilibus dari aliqua prima principia et propositiones immediatas ex Aristotele, i Post., c. xxvi, et D. Thoma, ibid., lect. xliv, infra ostendemus. Et similiter alia sunt principia speculativa, alia practica; et speculativa quaedam sunt communissima, et vocantur dignitates, quaedam sunt particularia, quae dicuntur suppositiones, et alia sunt quaecumque definitiones