Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 701

quidditativae in subjectis scientiarum.

Dico ergo : Quod habitus principiorum probabilium distinguntur ab habitu principiorum evidentium; et similiter habitus principiorum practicorum a speculativis. — Et sic de ipsis loquitur D. Thomas, tanquam de diversis habitibus citat, q. Lin; et habitus principiorum practicorum vocatur synderesis, speculativorum vero intellectus. Caeterura omnia principia speculativa, sive sint dignitates, sive suppositiones, ad eumdem habitum pertinent.

Ratio primae partis est quia lumen probabile et evidens semper differunt essentialiter; sunt enim inter se opposita evidens et non evidens, necessarium et contingens; ergo non possunt eodem lumine attingi. Et eadem ratione principia practica non possunt pertinere ad eumdem habitum cum speculativis: quia certitudo practica perficitur certitudine morali, secundum convenientiam moralem et prudentialem, quae tendit et applicat ad actiones contingentes ad quas inclinat, quales sunt actiones voluntatis, et opera factibilia per artem. Licet enim principia practica tandem resolvantur in aliquas veritates necessarias et in universali, tamen ut practica sunt, in particulari contingentiam includunt; sicut hoc principium: Bonum est faciendum, Deus est colendus, in universali et quasi speculative resolvitur sic: Ratio boni postulat de se, seu convenientiam habet ut flat, Deo debitus est cultus; practice autem in particulari applicatur per modum imperii, vel consilii: Tibi convenit hoc bonum facere, Deum colere, etc. Et primo modo habent certitudinem necessariam; secundo vero modo inferunt actum certitudine morali, non metaphysica, quae simpliciter est contingens.

Ratio secundae partis est quia in omnibus primis principiis, sive sint communissima, sive minus communia, invenitur eadem ratio formalis assentiendi, scilicet sine medio probante, sed sola explicatione terminorum posita. Quod autem termini sint nobis magis vel minus noti et communes, ideoque constituant principia communissima, vel minus communia, hoc solum pertinet ad faciliorem et communiorem explicationem terminorum, non ad diversum modum assentiendi, posita eorum explicatione.

De differentia vero inter habitum sapienti et scientiae, solum adverte quod, ut inquit S. Thomas, Opusc. Lxx, q. ii, a n, ad 1 : « Sapientia non dividitur contra scientiam, sicut oppositum contra oppositum, sed quia se habet ex additione ad scientiam. Est enim sapientia, ut dicit Philosophus in vi Ethic., caput omnium scientiarum, regulans omnes alias in quantumdealtissimis principiis est. » Quare ad sapientiam pertinet ferre judicium, et resolvere per ultimam causam, seu principia prima, ut etiam tradit D. Thomas, i-ii, q. 1vii, art. ii; et i p., q. i, ar. vi. Et propter universalitatem principiorum, ex quibus procedit, reflectit etiam supra principia tam sua, quam aliarum scientiarum, non quidem ad probandum ea, sed ad explicandum et defendendum illa, et hac ratione dicitur sapientia includere intellectum et scientiam, quiji etiam ad defendenda principia, quorum habitus dicitur intellectus, se extendit; vere tamen sapientia est habitus illativus, et probatione illativa utens, et ex principiis procedens, ideoque ad lineam scientiarum pertinet.