Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 702

ARTICULUS II.

Quid sint scientia subalternam et subalternata, et quomodo diffemnt inter se.

Ad explicandam subalternationem scientiarum tria praecipue explicanda sunt: primum, in quo consistat ratio subalternationis; secundum, quomodo subalternans dicatur scire propter quid, subalternata quia; tertium, quomodo possit subalternata habere rationem scientiae in subjecto in quo non est subalternans, sed tantum credit ejus principia. De hoc tertio in seq. art. agemus.

Circa primum, communiter distinguunt auctores triplicem modum subalternationis, ut videri potest apud Gonimb., i Poster., cap. x, q. ii, et Fonsecam, iv Metaph., c. m, q. ii. Quaedam enim subalternantur ratione finis, quaedam ratione principiorum, quaedam ratione subjecti. Ex parte finis, sicut quando una scientia respicit finem superiorem, et alia inferiorem illique subjectum; sicut architectonicae subjiciunt sibi ministeriales, ut fraonofactiva subjicitur equestri, equestris militari, illa politicae. Ex parte principiorum, quando una scientia accipit ab alia sua principia, quod potest esse vel quia accipit aliqua principia, quae aliis sunt communia, sicut a Metaphysica et Logica possunt aliae scientiae accipere; vel quia accipit sua propria principia, quia de se non resolvit aliqua scientia in principia per se nota, sed ab alia superiori scientia probata et tradita, sicut Musica accipit ab Arithmetica, et Perspectiva a Geometria. Denique ex parte subjecti dicuntur subalternari scientiae, quando subjectum unius continetur sub subjecto alterius; et hoc con-

tingit dupliciter, ut advertit S. Thomas, i Poster., lect. xxv: vel quia subjectum unius essentialiter tanquam species continetur sub alterius subjecto, sicut scientia de homine est de subjecto contento sub animali, scientia de coelo est de subjecto contento sub ente mobili; vel quia subjectum accidentaliter est sub alio, sicut musica agit de numero sonoro, et perspectiva de linea visuali, ubi visuale et sonorum addunt differentias accidentales ad numerum et lineam.

Ex his tribus modis subalternationis primus est improprius, quia non semper ibi subalternatio praebet manifestationem veritatis, sed solum ministerium et imperium. Quod etiam contingit in virtutibus, quae sunt in voluntate, sicut temperantia imperatur a charitate et religione, aliud autem est subjicisecundum imperium. Aliud secundum subalternationem, quia subalternatio dicit dependentiam in manifestatione veritatis.

Secundus modus subalternationis proprius est, sed tunc invenitur simpliciter quando simpliciter una scientia non habet principia, nisi manifestata ab alia scientia, ita quod ex se non resolvat in principia per se nota: qua ratione Theologia nostra subalternatur scientiae beatae, ut statim dicemus. Si autem aliqua scientia resolvat in principia per se nota, tamen aliquando accipiat aliquod principium ab aliqua scientia, vel ad probandum simpliciter, vel ad defendendum, erit subalternatio secundum quid.

Tertius modus tunc inducit propriissimam subalternationem quando subjectum inferioris scientiae addit accidentalem differentiam ad subjectum superioris, non essentialem, vel propriam passionem. Cujus ratio est quia subjectum subalternatae debet esse extraneum, seu