Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 703

distinctum a subjecto subalternantis, sicut et ipsae scientiae distinctae sunt, cum dependentia tamen unius ab alio; species autem essentialis non reddit subjectum extraneum a subjecto generico, nam eadem scientia, quae agit de aliquo genere, agit de speciebus illius; explicat enim subjectum suum per divisionem, sicut per diffinitionem; et sic Philosophia, quae agit de motu, agit etiam de speciebus motus, et Metaphysica, quae agit de ente, agit de substantia et de determinatis entibus. Si vero addit propriam passionem, illa non efficit distinetam scientiam, quasi alia scientia agat de subjecto, alia de passionibus, nam potius omnisdemonstratio passionem aliquam demonstrat de subjecto. Unde si ad eamdem scientiam pertinet agere de objecto communi et speciebus illius, consequenter pertinebit agere de passionibus communibus et specificis. Oportet ergo ad propriam subalternationem ex parte subjecti addere unum subjectum differentiam accidentalem ad aliud; sicut sonorum ad numerum, visuale ad lineam.

Ex quibus colliguntur conditiones quae requiruntur ad subalternationem scientiarum, quae reduci possunt ad tres. Prima, quod subjectum subalternatae contrahat, et superaddat ad subjectum subalternantis. Secunda, quod superaddat differentiam accidentalem, et quod reddat extraneam materiam subalternatae a materia subalternantis. Tertia, quod addat differentiam accidentalem, quiff in tali materia sit principium specialium passionum, et veritatum scibilium, sicut aliquae passiones inveniuntur in linea visuali, quae non inveniuntur in linea calida, vel frigida et ideo illa constituit distinctam subalternatam, non ista.

Sed ut rem hanc melius explicet

mus, objicies: Nam in primis Theologia est subalternata scientiae beatae, ut tradit S. Thomas, i p., q. i, art. ii, et tamen de eodem subjecto agit utraque scilicet de Deo; ergo subalternatio scientiarum non postulat distinctionem subjectorum per accidentalem differentiam superadditam.

Secundo: Quia, si scientia subalternata habet pro subjecto aliquid contractum differentia accidentali, sequitur quod habeat pro objecto ens per accidens; sicut linea visualis. numerus sonorus sunt entia per accidens; de ente autem per accidens non datur scientia per se.

Tertio: Vel illa accidentalis differentia est accidentalis objecto in esse rei, vel in esse scibilis. In esse rei hoc nihil conducit ad subalternationem; nam multae scientiae agunt de aliquo subjecto determinato differentia accidentali, nec tamen subalternantur superiori scientiae, sicut Philosophia agit de ente mobili, non tamen subalternatur scientiae de ente; et Medicina de corpore sanabili, et tamen non subalternatur Philosophiae, quae agit de corpore. Et similiter non esset aliqua ratio cur linea visualis, v. g., vel numerus sonorus constituerent subjectum subalternationis, non autem linea, vel numerus cum alio accidenti, v. g., linea colorata, vel calida, numerus visibilis, vel aliquid simile. Si secundum, sequitur quod solum accidentaliter differant scientia subalternans et subalternata, auia differunt per accidentalem differentiam in esse scibilis; cum tamen Musica et Arithmetica differant essentialiter.

Ultimo: Metaphysica probat omnium scientiarum principia, eaque defendit. Nec alia) scientiae perfecte resolvunt conclusiones nisi usque ad principia Metaphysicae: ergo est subalternans aliarum, et tamen aliae