Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 704
non addunt subjecto ejus differentiam accidentalem ; quia ad ens nihil addit accidentalem differentiam, cum sit transcendens; ergo, etc.
Ad primum respondetur: Theologiam nostram non subalternari scientiae beatae ex parte subjecti, quasi extraneum et distinctum subjectum subalternetur subjecto scientiae superioris, sed ex parte principiorum et evidentiae; quia ex scientia beata, vel divina, habet Theologia evidentiam eorum principiorum quae nunc fide credit. Et hoc sufficit ad subalternationem vere et proprie dictam; quatenus evidentia principiorum unius scientiae pendet ab alia; non tamen habet nostra Theologia omnes conditiones requisitas ad subalternationem ex parte subjecti, quia revera non habet aliud subjectum a scientia beata, et sic ex parte subjecti non est subalternatio, sed identitas, et consequenter non addit differentiam accidentalem ad subjectum subalternantis, sed respicit idem subjectum sub diversa ratione formali, id est, virtualiter revelatum, scientia vero beata, ut clare visum. Videatur Cajetanus, i p., q. i, art. ii.
Ad secundum : Varie auctores sentiunt de subjecto subalternatoe. Nam quidam existimant de ente per accidens posse dari scientiam, dummodo non sit ens per accidens casuale, seu fortuitum. De quo videantur Conimb., lib. i Poster., c. x, q. ii, art. i, et ad idem reducitur quod alii dicunt, quod objectum subalternatiffi est unum per accidens in esse rei, sed per se in esse scibili, quod est clare fateri de ente per accidens posse dari scientiam. Sed hoc est contra ipsam rationem entis per accidens, quia tale ens non constat unico genere 'et differentia, et consequenter nec unica definitione : definitio autem, cum sit principium
scientiae, ex unitate illius dependet unitas scientiae, ut dicemus quaestione sequenti, de quo plura dicimus supra q. v et vn.
Respondemus ergo scientiam subalternatam non habere pro subjecto illud aggregatum, ut est ens per accidens, constitutum ex accidentali differentia et subjecto superioris scientias, sed respicit unum illorum per se, non tamen absolute, sed ut modificatum et connotatum per aliud, v. g., Perspectiva agit de visuali, quatenus modificatur, et connotat lineam. Et sic non est inconveniens quod aliquod subjectum sit scibile per se, et fundet veritates necessarias, licet ad fundandum illas requirat tanquam de connotato, et in obliquo aliquid accidentale. Plures enim sunt proprietates, vel proportiones, que non conveniunt alicui rei absolute, sed supposito aliquo statu, vel conditione, sibi quidem accidentali, sed per se requisita ut talis proprietas dimanet, sicut ad lapidem non sequitur quies absolute, sed prout in centro. Sic aliquae proprietates, vel proportiones sequuntur ad visuale vel sonorum, non absolute, sed ad visuale ut est in linea, et sonorum ut est in numero. Et ita non conveniunt constituto et aggregato per accidens, sed uni per se, cum connotatione alterius.
Ad tertium respondetur: Subalternatam scientiam ex parte subjecti addere differentiam accidentalem in esse rei, ita tamen quod sit conditio requisita ut resultet aliqua veritas per se, quae sit vere scibilis per dependentiam a subjecto superioris scientiae. Itaque debent concurrere dictae conditiones ad subalternationem, taliter quod differentia accidentalis conducat ad constituendum diversas proportiones, seu connexiones veritatis, et deinde quod istae veritates, seu connexiones necessa-