Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 705

riae, in sui manifestatione dependeant a principiis subjecti superioris scienti , sicut proportiones lineae visualis perse dependent a principiis lineae, et numeri sonori a principiis numeri. Non autem veritates entis mobilis dependent a principiis entis ut sic, sed per se resolvit scientia de ente mobili in principia sui generis per se nota, non per resolutionem in principia alterius scientiae probatur, sicut requiritur ad subalternationem. Si autem lineae vel numero addatur aliqua differentia, quae specialem veritatem per se demonstrabilem non constituat, sicut lineam esse calidam vel frigidam, etc., aut a subjecto superioris scientiae manifestatio illarum veritatum non dependeat, subalternationem constituere non potest.

Ad quartum respond.: Metaphysicam esse supremam scientiam, quia objectum ejus est supremum, et universalius caeteris, et per prima principia procedit. Non tamen caeterae scientiae manifestationem accipiunt, et probationem suorum principiorum ex illa, quia aliae habent principia ex terminis nota, in quae per se resolvunt. Quaecumque autem scientia resolvit per se in principia per se nota, non est subalternata, sed ut sit debet habere principia ab alia scientia manifestata et probata; Metaphysica autem explicat quidem et defendit principia aliarum scientiarum deducendo ad impossibile, non tamen a priori probando et ostendendo illa, et si quando ex principiis Metaphysic aliae scienti procedunt in suis demonstrationibus, sicut etiam aliquando ex principiis Logic ali scienti procedunt, ut diximus, qu st. i. a. v., non tamen hoc est subalternari illis scientiis simpliciter, quia hoc non est dependere totaliter in suorum principiorum evidentia ab alia scientia, ita quod non habeat principia per se

nota in (juro resolvat, licet in aliqua probatione juvetur a principiis alterius scientia), qu est subalternatio secundum quid.

Circa secundum punctum, scilicet quomodo intelligatur dictum Philosophi, quod ad subalternantem pertinet scire propter quid, ad subalternatam vero quia. Omissis variis modis dicendi, qui videri possunt apud M. Soto super hunc i 1., q. v., ad 6., et Conimb. super c. x hujus 1., q. n., art. m., in pr senti dicimus in primis quod Philosophus non absolute dicit quod subalternata scit quia, quasi omnis scientia subalternata sciat quia, aut quod pejus est, ut aliqui intelligunt, quod subalternans attingat conclusiones subalternat in propria et determinata materia illius, subalternata vero attingat eas ex effeci ibus et demonstratione quia. Sed dixit Philosophus quod sensibilium scientiarum, id est, earum qu usque ad sensibilem materiam descendunt proprium est scire quia, ad mathematicos vero pertinet scire propter quid; id est, in illis scientiis subalternatis ipsi Mathematic , qu usque ad sensibilia excurrunt pertinet scire scientia quia, eo quod res sensibiles per inductionem attingunt, et usque ad experientiam descendunt. Si autem illa eadem, qu per experientiam cognoscunt, velint scire propter quid, necessario debent uti principiis traditis a Mathematica, seu a scientia subalternante, sicut chirurgus dicit vulnera circularia tardius sanari, primo quidem ex ipsa diuturna experientia, sed si velit causam hujus et radicem reddere, debet recurrere ad geometram qui circularem figuram difficilius suas partes conjungere dicit, eo quod figura circularis caret angulis. Itaque non cogimur hanc propositionem Aristotelis in omni subalternata scientia verificare, sed solum in illa, qu usque