Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 706

ad sensibilia descendit; tali enim scienti non repugnat sensibilia in ipsis singularibus attingere, et eorum inductione uti, quod est scire scientia quia; ut autem sciat propter quid, debet principia mendicare a superiori scientia, eaque applicare materi sensibili, de qua agit. Unde non est intelligendum quod scientia subalternata dicatur scire quia principia subalternantis, quibus utitur, sed conclusiones quas ex illis principiis applicatis ad suam materiam scire potest, etiam experientia ipsa attingit, et per scientiam quia, non quatenus subalternata pr cise, sed quatenus sensibilis, et usque ad sensibiles elTectus descendens.

Ex quo colliges duo. Primum est, quod quando dicitur subalternantem scire propter quid, non est intelligendum quod subalternans sciat conclusiones ipsas subalternat , 'et ad eas demonstrandas descendat; hoc enim stare non potest nisi scientia ipsa subalternans mutaret abstractionem, et ad materiam alterius scienti descenderet, quod esset mutare speciem talis scienti , quiffi ex abstractione et diversa immaterialitate desumitur. Et ito, ut bene notat Cajetanus, i Poster., c. xii, scientia subalternans dicitur scire propter quid solitarie, et in communi, non applicate ad hanc materiam, id est, tradit principia solum in generali, qu deinceps huic determinat materi a subalternata applicantur. Geometria enim non demonstrat vulnera circularia tardius sanari; nihil enim geometra tractat de vulneribus, sed solum docet in communi circularem figuram, cum careat angulis, difficilius copulari, quod sic abstracte demonstrat. Inde vero sumit chirurgus, et applicat su materi , et ostendit vulnera circularia tardius conjungi.

Secundum est, quod quando dicitur subalternata scire quia, non est intelligendum privative, et ita quod tantum demonstret quia; et nullo modo propter quid. Sumendo enim principia a subalternante vere demonstrat propter quid, imo in hoc consistit priecipue subalternatio, quod assumptis principiis a superiori scientia demonstrat suas conclusiones. Sed quia ex se non habet illa principia, nec ex se in principia per se nota resolvit, sed ab alia scientia superiori notificata accipit, ideo attribuitur superiori scienti scire propter quid, quia scilicet ab illa sumuntur principia, et applicantur materi scienti inferioris ut demonstrentur propter quid conclusiones ipsae talis scienti inferioris, quas etiam ulterius experientia ipsa cognoscit, et sic dicitur scire illas scientia quia ex meritis propriis.

ARTICULUS III.

Utrum scientia subalternata sit vere et proprie scientia, etiamsi non continuetur cum subalternante.

Ratio dubitandi ex eo desumitur quia scientia non resolvens usque ad principia per se nota, vel non potens illa probare per aliam scientiam, tantum credit illa principia : ergo non participat evidentiam et certitudinem de facto, et sic de facto non est scientia. Conseq. patet quia evidentia habetur per demonstrationem, vel resolutionem in principia per se nota : ergo si scientia inferior sistit in una propositione, quam ulterius probare non potest, quia non continuatur cum scientia superiori, nec per se resolvit in principia per se nota, deficit ei evidentia, et consequenter in reliquas conclusiones non potest evidentiam