Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 707

derivare, cum careat evidentia principiorum.

Confirmatur : Quia in quacumque scientia, si quis obliviscitur medii quo probatur conclusio, scientia in eo destruitur, quia non habet evidentiam, nec probationem. Et si per impossibile aliquis amitteret habitum principiorum, impossibile esset manere scientiam, quia non remanerent principia : ergo similiter qui non habet subalternantem, a qua principia praestantur subalternatae, non potest veram rationem scientiae subalternatae habere, quia caret evidentia principiorum et medii. Ad hoc etiam facit auctoritas S. Thomae, xiv de Verit., art. ix, ubi inquit: « Quod quaecumque sciuntur proprie accepta scientia, cognoscuntur per relationem in prima principia, quae per se praesto sunt intellectui » ; ergo qui non cognoscit per relationem in prima principia, sicut subalternata scientia quando non continuatur cum subalternante, proprie non erit scientia. Similiter etiam in m, dist. xxxiu, q. i, art. ii, quaestiunc. iv, inquit: « Quod si esset aliqua scientia, quae non posset reducere ad prima principia naturaliter cognita, non esset ejusdem speciei cum alia scientia » ; sed subalternata sine continuatione ad subalternantem non potest reducere ad principia per se nota ; ergo quando sic non continuatur, non habet rationem scientiae.

Nihilominus dicendum est : Eumdem habitum specificum esse scientiam subalternatam quando continuatur cum subalternante, et quando non continuatur ; habet tamen statum imperfectum scientiae ex parte subjecti, quamdiu de facto non potest resolvere in principia per se nota, mediante scientia subalternante.— Haec conclusio est communis inter Thomistas, et videri possunt Gajetanus, i p., q. i, art. nf M.

Soto, l. 1 Post., q. v, Sanch., l. vn, q. ii, Araux., i Met., q. iv, a. i, Gurs. Gnrmelit., hic disp. xix, q. m. Sumitur ex D. Thoma ip., q. i, art. n, ubi absolute vocat scientiam eam qu subalternata est. Et q. xrv de Verit., art. ix, ad 3, concedit quod qui habet scientiam subalternatam, non perfecte attingit ad rationem sciendi, nisi in quantum ejus cognitio continuatur quodammodo cum cognitione ejus, qui habet scientiam subalternantem ; nihilominus tamen inferior sciens non dicitur de his qu supponit habere scientiam, sed de conclusionibus, qu ex principiis suppositis de necessitate concluduntur. Et latius videri potest Opusc. Lxx, q. n, art. ii, ad 5 et 6 et 7. Et in i ad Annib., dist. i, q. i, art. i, ubi docet quod primarum scientiarum proximum principium est intellectus, earum vero scientiarum qu sua principia ab aliis supponunt proximum principium est credulitas principiorum ab aliis suppositorum, primum vero earum principium est intellectus ; perficitur tamen certitudo istarum scientiarum, cum per viam resolutionis in ipsum intellectum primorum principiorum perveniunt.

Ratio conclusionis est, quia habitus scienti subalternatae, etiam quando non continuatur cum subalternante de se postulat, et inclinatur ut continuetur cum illa : ergo secundum se est habitus scientificus, in quantum habet inclinationem ad habendum plenam evidentiam per continuationem cum superiori scientia. Consequentia patet quia, si ipse habitus postulat de se continuari cum subalternante, ergo quando continuatur de facto non destruitur, sed perficitur, nec alius habitus generatur, sed ipsemet continuatur cum superiori ; alias frustra peteret ipsam continuationem, si non ipsemet posset continuari