Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 708

cum subalternante scientia, sed quando poneretur continuatio novus habitus generaretur, et distinctae speciei, scilicet scientificus. cum ante scientificus non esset; et sic nunquam esset dabilis habitus subalternatae, qui postularet continuari cum subalternante. Si autem idemmet habitus est, qui continuatur et discontinuatur ab illa : ergo etiam quando de facto non continuatur, secundum inclinationem et radicem scientia est. Antecedens vero probatur. Nam qui acquirit habitum subalternatae seorsum a subalternante, procedit ex principiis manifestatis in subalternante, et sic praesuppositive evidentibus ; ergo de se inclinat, et petit continuari cum manifestatione subalternantis ; alias non per se procederet ex principiis ab ipsa manifestatis, si per se non inclinaret ad principia illa, quatenus a superiori scientia manifestata sunt. Unde si de facto illi manifestentur, est maxime conforme ad suam naturam, et ita habet inclinationem ad evidentiam, licet ex parte subjecti non explicet illam ob defectum continuationis cum superiori scientia. Non posset autem inclinare in talia principia evidentia, si talis habitus non esset scientia, quia habitus ab intrinseco inevidens non potest ad evidentiam inclinare, illamque petere.

Unde, ut recte monet Cajetanus, ip., citata, scientia subalternata potest dici quod non est scientia, eo quod non habet perfectam rationem scientiae, id est statum; neque est virtus intellectualis etiam quoad statum, est tamen quoad inclinationem et substantiam, ita quod sicut virtus manet quoad substantiam virtutis in peccatore, licet de se petat continuari cum fine ultimo bono, et tunc non habet istam continuationem, ita cum scientia aliqua, seu habitus habeat inclinationem ad evi-

dentiam, possitque per illam perfici, quoad substantiam habet rationem scientiae, quia secundum inclinationem et radicem potit evidentiam principiorem, licet impediatur habere illam ex parte subjecti. Cujus signum est, quia fides qua creduntur ista principia esse evidentia in superiori scientia, non est ratio inferendi conclusiones in scientia inferiori ratione credulitatis et auctoritatis fallibilis, sed ut presuppositiva evidentia? in superiori scientia. Et in hoc excellit Theologia, quae innititur fidei infallibili, et in ipsa fide invenit principia certa actualiter, et non solum presuppositive et radicaliter, licet non evidentia ; hoc enim presupponit in superiori scientia.

Et si dicas : Quomodo stat quod scientia subalternata sit quoad substantiam certa et evidens, et tamen non tribuat subjecto hanc denominationem? Respond. tribuere denominationem scientiae radicalis , et quoad substantiam, non quoad statum, propter impedimentum subjecti carentis continuatione ad scientiam superiorem; sicut e converso fides, seu opinio potest amittere formidinem extrinsecam, id est actualem et denominativam, quod est haisitatio intellectus, ut seq. art. dicetur, cum tamen in se intrinsece sit fallibilis.

Ad fundamentum oppositum respondet.: Quod scientia non resolvens in prima principia nec radicaliter et ex parte inclinationis, nec aetualiter et secundum statum, non habet veram rationem scientiae, sed innititur fidei propter auctoritatem ejus ; si tamen radicaliter et secundum inclinationem habeat resolvere in prima principia, quamvis defectu continuationis cum subalternante de facto non resolvat, scientia tamen est, nec innititur fidei per se, sed ut facienti praesuppositio-