Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 61
liter tamen cluo modi dicuntur reduci per impossibile, scilicet Baroco et Bocardo quia alio modo reducibiles non sunt.
Utriusque modi reducendi exempla subjiciemus. V. g., volo reducere ad modum perfectum Ferio, modum imperfectum ejusdem primee figurae Fapesmo; facio syllogismum in Fapesmo, hoc modo : Omne corpus est quantum; nulla anima est corpus; ergo aliquod quantum non est anima. Reduco ad Ferio, transmutando praemissas, id est ponendo majorem pro minori et minorem pro majori, et converto per accidens propositionem affirmativam, et negativam simpliciter, et formo sic syllogismum: Nullum corpus est anima; aliquod quantum est corpus; ergo aliquod quantum non est anima. Volo reducere Darapti, qui est primus modus tertiae figurae ad Darii; formo syllogismum in Darapti, sic : Omne animal est substantia; omne animal est sensibile; ergo aliquod sensibile est substantia. Reduco ad Darii, convertendo per accidens minorem, et dico : Omne animal est substantia; aliquod sensibile est animal; ergo aliquod sensibile est substantia.
Similiter in reductione per impossibile pono exemplum in Baroco, qui est quartus modus secundae figurae, quem per impossibile reduco ad Barbara. Et formo syllogismum in Baroco sic : Omne animal est sensibile; aliquis lapis non est sensibilis; ergo aliquis lapis non est animal. Si neges consequentiam, assumo contradictorium, et dico: Ergo contradictoria est vera scilicet: Omnis lapis est animal, qua concessa, assumo majorem prioris syllogismi, quae concessa fuerat, et hanc contradictoriam pro minori, et infero contradictoriam minoris concessae; atque adeo cogo te concedere duas contradictorias in Barbara sic : Omne
animal est sensibile; omnis lapis csl animal; ergo omnis lapis est sensibilis. Sed concesseras quod aliquis lapis non est sensibilis; ergo duas contradictorias concedis.
Item volo per impossibile reducere Bocardo, qui est quintus modus tertiae figurae, ad Barbara. Formo syllogismum in Bocardo: Aliqua virtus non est naturalis; omnis virtus est habitus; ergo aliquis habitus non est naturalis. Si concessa majori et minori, negas consequentiam, sumo contradictorium negatae, et dico : Ergo contradictoria est vera, scilicet: Omnis habitus est naturalis; et sumo pro majori hanc propositionem, retenta minori concessa; et formo in Barbara syllogismum inferentem contradictorium majoris sio : Omnis habitus est naturalis; omnis virtus est habitus; ergo omnis virtus est naturalis, quae est contradictoria illius majoris: Aliqua virtus non est naturalis.
Ut autem facile possis memoria* mandare qui modi reducantur ad alios et quomodo, adverto artificium, quo facti sunt illi versus supra positi Barbara, Celarent, etc. Nam primi quatuor incipiunt ab illis primis litteris consonantibus B,C, D, Fjetomnesalii modi, sive in prima, sive in secunda, sive in tertia figura, incipiunt ab aliqua ex dictis litteri? ad hoc significandum, ut quilibet modus ostenti ve reducatur ad illum, qui incipit simili littera. Et ita ad Barbara ostenti ve reducitur Baralipton. Bocardo autem et Baroco non reducuntur ostensive ad Barbara, sed per impossibile, eo quod oportet assumere contradictorium conclusionis, que est universalis affirmativa, ut ponatur in Barbara; et hoc est reducere per impossibilo, scilicet assumendo contradictorium conclusionis. Ad Celarent reducitur ostensive Celantes, Cesare, Camestres. Ad Darii reducuntur ostensive