Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 709

nem evidentium principiorum, et supplenti vices superioris scienti».

Et ad probationem dicitur quod evidentia habetur per probationes et resolutionem in principia, juxta modum cujusque : si sit evidentia radicalis et secundum inclinationem, similiter per probationes radicaliter et secundum inclinationem evidentes; si autem sit evidentia actualis et perfecta, per probationes actu evident s; et ideo deficientia in probando, si solum sit deficientia ex parte subjecti, non ex parte ipsius scienti» et inclinationis ejus, non tollit Jrationein scientiae essentialiter et intrinsece, sed secundum statum.

Ad confirmationem respondetur quod, si quis obliviscitur ipsum medium taliter quod nec maneat in se, nec in alio, ad quod per se continuari postulat et inclinat, absolute perdit scientiam, quia non retinet praemissas, nec probationem illarum. Si autem retinet praemissas, seu medium probativum conclusionis, sed probationem ipsam supponit ut evidentem in alio superiori, et ad illam habendam per se inclinatur, tunc solum deficit scientia quoad statum scientiae, sed non quoad intrinsecam rationem et inclinationem habitus scientifici petentis talem evidentiam. Et eodem modo, si quis amitteret habitum primorum principiorum, retineret tamen propositiones, cognoscibiles ipso habitu principiorum, et tamen non sciret explicationem terminorum, ideoque illi non essent per se not», talis revera haberet scientiam, quia procederet ex propositionibus per se notis simpliciter et secundum se, licet per accidens carendo explicatione illa terminorum careret actu notitia evidenti ex terminis; sed hoc non ita facile contingit, quia ipsae propositiones primo-

rum principiorum statim per se innotescunt.

Ad loca S. Thomae respondetur : Solum negarequo (fsubalternatas it perfecta scientia, non tamen quod absolute ex parte inclinationis intrinseca; non sit scientia; sicut absolute illam vocat scientiam in locis supra citatis, et secundum quod intrinsece distinguitur ab habitu inevidenti, in quo nulla inclinatio ad evidentiam principiorum remanet; et in hoc sensu loquitur in m Sent., cum dicit quod non est scientia illa, qua? non potest reducere in prima principia : ubi ly non potest dicit tam non posse secundum inclinationem et radicem, quam secundum actualem evidentiam; quae enim nullo modo potest evidentiam habere solum est habitus inevidens, ut fides et opinio; atque adeo non est univoce scientia. Dicitur autem scientia subalternata perfici in visione rei, quia non habet perfectum statum scientia; sine visione rei, quia tamen potest perfici ab illa, signum est quod intrinsece et substantialiter est scientia, quia habitus inevidens non potest perfici in visione rei.

Ex quibus colligitur recte defendi a Thomistis Theologiam, quae est in hac vita, manere in patria reddique evidentem, quia ex sua inclinatione et intrinseca radice petit evidentiam et continuationem cum scientia subalternante, quae est scientia beata, per accidens autem in via utitur fide, ut supplente et supponente principia evidenter nota in scientia superiori.

ARTICULUS IV.

Qui sint habitus inevidentes, et quomodo inter se differant.

Habitus inevidentes reducuntur ad tres, scilicet opinionem, fidem et suspicionem. Definitur opinio : Quod sit assensus alicujus rei ob ratio-