Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 710

nem, et motivum probabile, cum formidine partis oppositae. Fides autem creata (de hac enim solum agimus) est cogitatio cum assensu, sive assensus cogitantis ob auctoritatem dicentis. Suspicio est assensus inclinans in aliquam partem ex aliquo levi signo. Denique dubitatio est cognitio absque firmo assensu, id est absque determinata inclinatione in aliquam partem. Ita tradit D. Thomas II-II, q.n. art. i; et q. xiv de Verit., art. i. Ex quibus facile cognoscitur quid sint habitus istarum cognitionum inevidentium, loco illius termini assensis ponendo habitus inclinans ad assensum. Dubitatio autem non videtur generare habitum, quia dubitans nullum habet assensum, sed suspendit judicium; atque adeo non generat habitum determinate inclinantem, sed ab inclinatione se suspendentem ad suspendendum autem praecise, cum sit negatio, non videtur necessarius habitus, nisi aliquid positivum ei adjungatur, scilicet ut fiat propter aliquem finem, v. g., propter evitandum laborem, vel propter bonum virtutis, etc. Quod potius tangit aliquid morale pertinens ad voluntatem, quam ad intellectum.

Circa haec autem tria explicatione indigent. Primum : in quo consistat incertitudo et inevidentia, quod ex opposito eorum, scilicet ex evidentia et certitudine declarandum est. Secundum : an istis habitibus ita intrinseca sit incertitudo et inevidentia, ut nullo modo separari possint ab illis. Tertium : an differant inter se essentialiter isti habitus.

Circa primum. Certitudo, ut colligitur ex D. Thoma in m, distinet, xxm, quaest. n, nrt. ii, quaestiunc. ni, non est aliud quam determinatio, scu adhiesio intellectus ad unum; et ideo tanto est major certitudo, quanto est fortius quod causat determinationem. Et insinuatur du-

plex certitudo : alia causata, seu formalis ex parte actus, alia caus&ns, quae estex parte objecti seu subjecti, quia aliquando certitudo causatur ex objecto cognito, quod sufficit determinare intellectum, aliquando ex voluntate, quae tenet se ex parte subjecti, quia objectum per se non sufficit determinare. Et ita subdit ibi S. Thomas quod in intellectu principiorum causatur certitudo ex eo quod aliquid sufficienter potest inspici per ipsum, in scientia vero, quia resolvitur in principia per se visa, in fide vero, ex hoc quod voluntas imperat intellectui. Et sic est triplex certitudo, scilicet formalis in actu, objectiva ex parte objecti convincentis, subjectiva ex parte voluntatis adhaerentis et facientis adhaerere intellectum. Et inde est quod quando Deus movet ad fidem, prius tangit voluntatem, et mediante ipsa intellectum, ut per electionem voluntatis determinetur, sicut explicat Divus Thomas super epistol. ad Hebraeos, c. xi, lect. i : et haec certitudo subjectiva est sine evidentia, supplet enim voluntas id quod deest objecto ex parte evidentiae ; objectiva autem certitudo necessario est conjuncta evidentiae, quia oritur ex objecto sufficiente per se movere, quod sine evidentia non fit.

Evidentia autem, ut sumitur ex D. Thoma, ii-ii, q. i, art. iv, dicitur illa, quae seipsa movet potentiam; illa enim videri dicuntur, quae per seipsa movent intellectum vel sensum. Ponit autem triplicem modum visionis seu evidentiae, in m, distinet, xxiv, q. i, art. i. Invenitur enim primo ratio visionis in cognitione simplici, eo quod primordialiter visio invenitur in sensu, in quantum species visibilis in actu formatur in visu, et transferendo nomen visionis ad intellectum, proprie intelligendo videmus quando per lumen intellectuale ipsa intellectualis