Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 711
forma fit in intellectu nostro, sive per lumen naturale, ut quando intelligimus quidditatem hominis, sive per lumen supernaturale. Et ulterius videri per intellectum dicuntur illa complexa, quorum cognitio ex praedicta visione consurgit, sicut per lumen naturale videmus principia prima, quae coguoscimus statim ut termini explicantur. Et ulterius etiam ea quae in ista principia resolvere possumus per rationem dicuntur videri; sicut ea quae scimus demonstrative probata. Ecce omnes gradus et modos visionis, quos tradit D. Thomas; ubi non solum visionem tribuit his, quae immediate et intuitive videntur in se, sed etiam his, quae per scientiam et demonstrationem resolvuntur in ea quae sunt per se nota; nam hoc ipso quod per necessariam connexionem rebus per se visis connectuntur, manent ab ipsis principiis illuminata, et perinde ac si essent visa. Ex elTectu autem sumitur signum evidentiae quando aliquid ita proponitur intellectui, quod ipsum plene convincit, ita quod quietatur intellectus, nec indiget ab aliquo intrinseco, scilicet a voluntate moverisupplente insufficientiam objecti. Nam si intellectus plene movetur ab objecto, objectum attingitur secundum se; alias ex vi objecti praecise non diceretur moveri, si non omnino actuaret potentiam, sed solum imperfecte attingeretur, quod est non superare resistentiam objecti, neque convincere.
Ex quo manet explicatum quid sit inevidentia et incertitudo, perprivationem scilicet evidentiae et certitudinis. Unde objectum cum tali privatione propositum non est sufficiens ad convincendam potentiam, et totaliter movendam, ideoque cum non plene determinet illam, indiget affectione voluntatis inclinante intellectum, sicut apparet in fide. Neque hoc facit voluntas superadden-
do lumen intellectui, ut suppleatur motio objecti obscuri; sic enim vel redderet objectum evidens per istam additionem luminis, vel relinqueret obscurum. Si redderet evidens, tolleretur fides per voluntatem; si ramanet obscurum, manet sicut antea, et sic non suppletur lumen obscurum per additionem luminis. Sed intelligitur voluntas inclinare intellectum, quatenus illi repraesentatur affectus ipse, et adhaesio voluntatis ad objectum, tanquam ad conveniens, et ideo intellectus non propter majorem manifestationem veritatis, sed propter convenientiam voluntatis non renuit quoque objecto ipsi adhaerere, dummodo de falsitate illius ei non constet. Unde remota illa dispositione et affectu voluntatis remanet in ratione probabilis, vel dubii. Et haec est ratio quare ad fidem requiritur imperium voluntatis, non solum quoad exeeutionem actus in exercitio, sed etiam quoad specificationem, id est, quoad determinationem ex parte objecti supplentem per propositionem convenientiae, id quod non potest determinare objectum per evidentiam veritatis.
Circa secundum : an opinio essentialiter habeat annexam incertitudinem et 'formidinem, difficultas est propter aliquas propositiones, quae sine ulla dubitatione credimus, v. g., Romam esse, quam non videmus. Et similiter in genere opinabili sunt aliquae propositiones immediatae et tanquam principia, quia per alias propositiones probabiles non probantur, v. g. heee: Omnis mater diligit filium suum, quod expressit Aristoteles, i Poster., c. xxvi; et D. Thomas ibi, lectione xiiv. Et ratio est manifesta, quia etiam in probationibus opinativis non datur processus in infinitum : ergo sistendum est in aliqua propositione, quae careat medio probativo. Et haec non