Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 712
potest esse necessaria, sed probabilis, quia ex necessario non sequitur contingens in bona consequentia : ergo illae primae propositiones et sunt immediatae, et non necessariae, sed probabiles. Quare in his et similibus difficultas est, quomodo ab illis separetur incertitudo et formido.
Aliqui ergo distinguunt duplicem incertitudinem, seu formidinem : alteram ex parte medii, seu rationis formalis cognoscendi; alteram ex parte effectus, quem relinquit in subjecto, scilicet actuali adhaesione ipsius ad rem. Et primam dicunt non posse separari, sed secundam, ut experientia ipsa testatur, quando sine ulla haesitatione credimus multa quae non vidimus.
Sed restat difficile argumentum solvere, scilicet quomodo possit aliquis formare judicium intrinsece inevidens et incertum, et tamen quod subjectum non participet talem incertitudinem, cum non nisi per actum illum incertum tendat in objectum. Respondent auctores illius solutionis, quod intellectus participat ipsam formidinem intrinsecam, quae ex parte objecti se tenet, sed caret solum formidine proveniente ex voluntate, eo quod voluntas ita adhaeret uni parti, quod non admittit de opposita formidari et dubitari. In istis enim assensibus obscuris semper habet locum molio voluntatis. Unde si totaliter firmatur voluntas, tollitur omnis dubitatio.
Gaeterum, quia aliquando contingit voluntatem plene firmari in aliquo objecto, ut patet in fide divina, et tamen intellectum pati dubitationem et fluctuationem speculativam, ut patet in his qui lentantur circa fidem sine pertinacia, quam tamen dubitationem non patitur intellectus circa aliquas propositiones fidei humanae, v. g. Hornam esse; ideo ulterius dicendum est quod in fide
et opinione potest dari evidentia moralis et certitudo, non circa veritem quam attingit, haec enim semper manet obscura et incerta, et vocatur haec incertitudo intrinseca, seu metaphysica, quia circa veritatem ipsam versatur; sed evidentia ista et certitudo versatur circa credibilitatem, vel probabilitatem, et quando tot accumulantur motiva quod reddunt evidentem credibilitatem, ita quod non remanet locus ad discredendum, tunc tollitur omnis formido extrinseca, quia rationes motivae et inductivae ad fidem dicuntur extrinsecae ipsi assensui credendi. Caeterum circa ipsam veritatem creditam, vel opinatam, quamdiu in seipsa non videtur, semper manet intellectus ab intrinseco incertus et non satiatus, et sic licet possit carere omni formidine morali aut motu dubitationis, non tamen potest carere formidine manifestationis et evidentiae circa veritatem, et sic formido obscuritatis nunquam potest tolli a fide et opinione, et consequenter neque formido incertudinis objectivae in his qui fide humana, vel opinione attinguntur. In fide autem divina incertitudo objectiva non datur, propter infallibilitatem testimonii; datur tamen imperfectio intrinseca obscuritatis. Quidquid autem vacillationis aut dubitationis esse potest m credendo vel opinando tantum tollitur vel minuitur, quantum crescunt motiva et rationes inductivis ad credibilitatem vel probabilitatem; et tantum possunt crescere in evidentia, quod omnem istam formidinem excludant. Et signum hujus es quod etiam in fide divina tentationes circa fidem ex accumulatione motivorum inducentium ad fidem solent minui, et qui plene sunt convicti a signis ad credendum, sine motu dubitationis speculativae credunt.
Quod si dicas : Scientia nunquam