Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 713
potest exuere certitudinem; ergo neque opinio vel fides formidinem, quia pari modo se habent scientia ad certitudinem, et opinio ad formidinem. Negatur consequentia : Quia in scientia solum est una certitudo, scilicet quatenus rein attn' git in se, in opinione autem est duplex formido, alia intrinseca respectu veritatis, alia extrinseca respectu motivorum inducentium ad probabilitatem, vel credibilitatem, et ita potest tolli una manente alia.
Circa tertiam difficultatem, de distinctione formali istorum habituum inevidentium : Breviter dico fidem humanam et opinionem essentialiter differe, eo quod media sunt totaliter diversa, et ipsa formalis ratio cognoscendi in utroque valde differt. Nam opinio utitur rationibus facientibus probabilitatem et habentibus connexionem, licet non necessariam, saltem probabilem, et verisimilem, ratione cujus intellectus inclinari potest, licet non totaliter moveri et convinci : at vero fides solum innititur auctoritate dicentis, et sic non utitur probatione vel discursu, sed cognita auctoritate et quod sit de fidedigna. et quod ipsa propositio non appareat impossibilis aut falsa, hoc solum sufficit ad assentiendum credendo, ergo differunt essentialiter in modo et ratione formali tendendi in sua objecta.
Et de hac conclusione videri potest D. Thomas, imi, q. ii, art. i, et latius in iii, dist. xxm, q. ii, art. n, ubi ponit differentiam, qua intellectus se habet per habitum principiorum, et per scientiam, et per fidem, et per opinionem, ostendendo quod hoc quod est cogitare cum assensu distinguit credentem ab omnibus aliis, intelligendo nomine cogitationis non actum potenti imaginativ , sed actum seu motum rationis discurrentis, per assensum autem
determinatum judicium. Etenim qui intelligit per intellectum principiorum habet assensum sine cogitatione, id est sine motu discursus, sed tantum ex explicatione terminorum ; sciens autem habet cognitionem et assensum, quia cogitando seu discurrendo pervenit ad assensum visionis principiorum, ubi terminatur motus intellectus, et ideo visionem includit, quatenus coordinatur principiis, quae per se videntur. Credens autem habet assensum cum cogitatione, quia non per cogitationem et discursum pervenit ad assensum, neque enim perducitur ad principia per se nota, sed determinatur ad assensum ex aliquo principio extrinseco, scilicet ab electione voluntatis, quia ei bonum videtur, et in hoc habet firmitatem et assensum, patitur tamen motum, seu cogitationem circa oppositum. Opinans autem habet cognitionem si ne assensu perfecto, sed tamen habet aliquid assensus, in quantum adhecret uni parti magis quam alteri, sed quia accipit unam partem cum formidine alterius, ille assensus non est plene determinatus. Dubitans autem nihil habet de assensu, sed tantum de cogitatione suspendendo judicium. Nesciens autem neque habet assensum, neque cogitationem. Sic D. Thomas. Unde manifestum est opinionem distingui a fide specie, tum ratione medii quo movetur, scilicet fides propter auctoritatem dicentis, opinio ex probabilitate rationum, tum ex modo quo movetur, scilicet cum assensu ex electione voluntatis, vel cum formidine ex parte rationum.
Quod si queseras de suspicione an differat essentialiter ab opinione et fide, respondetur pertinere ad opinionem tanquam quid imperfectum in illo genere. Unde D. Thomas in iii Scnten. citato, non connumeravit eam seorsum ; explicavit autem