Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 714
in loco citato ex ii-ii dicens quod suspicio et opinio differunt, quia suspicans inclinat in unam partem ex aliquo levi signo, opinans autem adhaeret uni parti, licet cum formidine alterius, et sic solum differunt penes magis et minus in adhaerendo. Vel potest dici quod suspicio est aliquid communiter pertinens ad fidem et opinionem tanquam imperfectum in utroque genere. Si enim leve judicium quo aliquis* movetur sit aliquod dictum non multae auctoritatis, reducetur ad fidem levem, qua aliquis cito credit. Si autem leve judicium sit aliqua ratio non multum habens ponderis, pertinebit ad opinionem imperfectam.
Sed objicies.: Nam videntur essentialiter convenire fides et opinio; utrumque enim requirit rationes probabiles : neque enim movetur quis ad credendum prudenter, nisi proponatur sibi aliquid probabiliter, seu verisimiliter; utrumque etiam requirit piam affectionem, quia nec etiam opinio movetur ad assensum ex vi objecti convincentis, et consequenter oportet quod determinetur ab aliquo extrinseco, id est a voluntate supplente determinationem objecti; ergo conveniunt opinio et fides in formali motivo, solum vero differunt ex parte diversae materiae, sicut duae opiniones differre possunt.
Secundo, quia opinio non minus est incerta et inevidens quam fides : ergo utriusque motivum essentialiter convenit in ratione formali movendi. Unde Philosophus, i Topicor., cap. vii, dicit fidem esse opinionem habitam per inductionem, vel syllogismum probabilem.
Ad primum. Resp. fidem non formaliter petere rationes probabiles, sed praesupposilive et antecedenter; opinionem vero per se et formaliter, per accidens autem habere adjunctum motum voluntatis. Nam
probabilitas rationum in fide ad duo requiritur. Primo, ne res appareat impossibilis. Secundo, ut appareat conveniens ipsa, vel auctoritas dicentis, et sic afficiatur illis voluntas, quo affectu posito movetur intellectus ad credendum ex propositione boni et convenientis. In quo fundat D. Thomas quod pia affectio, quae antecedit fidem divinam, oritur ex propositione intellectus, quo proponit convenientiam boni repromissi, in q. xiv de Verit., art. n, ad 10; et inde est quod, cum propositio illa convenientiae boni per intellectum facta solum ordinetur ad alliciendum voluntatem, licet requirat propositionem supernaturalem si bonum quod proponitur supernaturale sit, non tamem requirit evidentiam in veritate proposita, sed in boni convenientia, quod est esse evidentem practice, non speculative. In opinione vero probabilitas rationum non requiritur ad proponendum bonum, sed ad manifestandam veritatem, licet non plene et perfecte. Et ita adhaesio opinionis, quae non est plena, nec firma non pendet a voluntate per se, sed sine ipsa inveniri potest, solum sistens in pondere et momentis rationum. Si vero motus voluntatis illi adjungatur, non erit tanquam primo et per se requisitum, sed per accidens, quia voluntas utitur opinione aliquando, tanquam fide, ut cum fertur judicium potius ex passione, quam ex sola opinione et pondere rationum.
Ad secundum respondetur : Quod fides et opinio conveniunt in ratione incerti et inevidentis, tanquam in ratione generica; differunt vero specie propter diversa media, et diversum modum movendi, ut dictum est. Philosophus autem accipit fidem lato modo, prout vulgari locutione quidquid non videtur dicitur fides. vel opinio.