Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 715
ARTICULUS V.
Utrum opinio et fides cum scientia intrinsece repugnent.
"
Triplex combinatio potest fieri inter opinionem et scientiam. Prima, comparando actum cum actu, scilicet assensum certum et evidentem, qui est scientia, cum incerto et inevidenti, qui est opinionis, vel fidei. Secunda, comparando habitum cum habitu; est enim habitus scientise inclinatio ad assensum evidentem, que est inclinatio contraria illi que inclinatad inevidentem. Tertia est inter habitum et actum, ut si quis habeat habitum opinionis, et eliciat actum scientiae, vel e contra.
Circa primam comparationem, aliqui absolute censent non repugnare circa idem objectum, in eodem intellectu actum scientiae et opinionis, quia existimant solum disparate se habere, non autem privative, clarum et obscurum, quatenus procedunt ex diversis motivis. Ita Magister Cabrero, hic tract. vn, disput. iv., dub. vi. Alii existimant opinionem quae simul habet adjunctam haesitationem, et formidinem actualem, compati non posse cum actu scientiae, bene tamen si exuat formidinem, modo explicato praecedenti artic. Ita apud Conimbric., i Post., cap. xxvi., q. ii, art. n. Qui etiam sentiunt fidem divinam, quae certitudinem habet, non pugnare cum scientia, in art. hi, ad 4, et sic in sola evidentia et inevidentia, remota incertitudine, non videntur ponere oppositionem. Denique aliqui recentiores ad ii-ii D. Thomae, q. i, art. rvetv, distinguunt de evidentia abstractiva, et intuitiva, quae est visio, et dicunt visionem omnino repugnare cum fide, seu opinione, non tamen
evidentiam abstractivam, quia non dum est plena visio, nec ipsam rem in se attingit.
Nihilominus dico primo : Actus obscurus et evidens, sive opinionis sive fidei, sive evidentiae intuitivae sive abstractivae, pugnant inter se in eodem intellectu secundum privationem ex parte subjecti; et eodem modo se habet actus certus et incertus. — In hac conclusione plures auctores conveniunt, quos videre poteris in Cursu Carmelit., disp. xx, Logicae, qu. iv. Est autem expressa sententia D. Thomae. Nam in q. xiv de Verit., art. ix, ad 6, dicit: «Quod non videtur possibile, quod aliquis de eodeiri habeat scientiam et opinionem, quia opinio est cum formidine alterius partis, quam formidinem scientia excludit.» Et i Poster., lect. xliv, inquit: «Manifestum esse, quod non contingit omnino simul idem sciri et opinari, quia simul homo haberet existimationem quod posset aliter se habere, et quod non posset aliter se hebere.» Cui concordat quod resolvit ii-ii, q. i, art. v, ubi docet: «Quod de eodem secundum idem non potest in uno homine esse simul scientia neque cum opinione, neque cum fide; alia tamen, et alia ratione : scientia enim cum opinione simul esse non potest simpliciter de eodem, quia de ratione scientise est quod id quod scitur existimetur esse impossibile aliter se habere, de ratione vero opinionis est quod id quod est opinatum existimetur possibile aliter se habere.» De fide vero et scientia subdit «quod solum ex parte visi et non visi repugnant.»
Nec obstat quod D. Thomas, ii-ii, q. Ixvii, art. m, absolute docet quod nihil prohibet quod conveniant in uno objecto et in uno subjecto cognitio perfecta et imperfecta ex parte medii: potest enim unus homo cognoscere eamdem conclusionem