Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 716

per medium probabile, et demonstrativum; ergo aperte censet posse esse simul opinionis actum et scientiae in eodem subjecto, quia sunt per diversa media; nam medium probabile et opinativum idem sunt. Et simile docet in m. dist. xxxi, q. ii, art. i, et iii p., q. jx, art. m, nd 2. Haec inquam non obstant, licet in specie difficilia videantur loca allata, ita ut P. Suarez in Comment. illius quaest. ix, ex m. p., voluerit S. Thomam tenuisse quod opinio et scientia possunt est simul. Sed tamen ex hoc ipso loco deducitur solutio, ubi S. Thomas dicit: « Quod opinio ex syllogismo dialectico causata est via ad scientiam, quae per demonstrationem acquiritur, qua tamen acquisita potest remanere cognitio quae est per syllogismum dialecticum acquisita, quasi consequens scientiam demonstrativam quae est per causam. » Ubi acute ponderat Cajetanus., discernenda esse verba S. Doctoris, quae ex industria mutata sunt, dum primo loco ponit dialecticum syllogismum sub nomine opinionis, et secundo loco non sub nomine opinionis, sed cognitionis, ut ostenderetur quod opinio non est praecise idem quod cognitio per medium probabile quomodocumque acceptum, sed ut exercite est ratio et motivum assentiendi cum formidine alterius partis. Ut autem dicit praecise cognitionem medii probabilis, quantum ad vim probabilitatis circa talem veritatem, quod fieri potest per cognitionem reflexam et consecutam ad scientiam demonstrativam, sic non est opinio. Et cum eadem cautela et advertentia locutus videtur D. Thomas illo loco exine; nam dicit quod ex parte medii differunt secundum perfectum et imperfectum cognitio qua est de aliqua conclusione per medium probabile, et per medium demonstrativum; exparte vero sub-

jecti differunt secundum perfectum et imperfectum opinio, fides et scientia, nam de ratione opinionis est quod accipiatur unum cum formidine alterius oppositi; et sic primo loco non nominat opinionem, sed secundo.

Ex quo apparet quod secundum D. Thomam opinio secundum formalitatem opinionis non potest manere cum scientia, quia repugnant ex parte subjecti, potest tamen manere medium probabile cum medio demonstrativo, non quidem secundum quod constituit cognitionem opinativam, illamque exercet in intellectu, sed quia manet cognitio quasi reflexa medii probabilis, quatenus ille qui habet scientiam melius cognoscit vim probativam signorum probabilium circa aliquam conclusionem, non vero ab illis in ipso exercitio ducitur ad assentiendum; hoc enim est, quod D. Thomas exprimit loco illo citato ex iii p., dicens: « Quod manet cognitio dialectica consequens scientiam demonstrativam, quia ille qui cognoscit causam, ex hoc etiam magis potest cognoscere signa probabilia ex quibus procedit dialecticus syllogismus. » Igitur secundum D. Thomam in tantum manet medium probabile cum demonstrativo, in quantum magis cognoscuntur signa probabilia ex cognitione scientifica; quod utique non fit nisi quia magis penetrantur probabilitas talium signorum, quod est cognitio quasi reflexa ipsius medii probabilis, et sic non constituit assensum opinativum in exercitio, neque contraponitur scientifico, sed in actu signato probabilitas signorum demonstratur.

Nec obstat quod etiam hac ratione dici posset quod fides et scientia simul esse possent in eodem subjecto, quod negat D. Thomas. Siquidem per scientiam potest aliquis