Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 717
melius cognoscere in actu signato auctoritatem dicentis esse rationem credendi ; ergo illa expositio non est sufficiens. Respondetur: Neg. anteced. Nam ex eo quod scientia per medium probativum demonstret, non sequitur quod eodem motivo melius cognoscat auctoritatem dicentis, quoniam auctoritas non manifestatur per aliquod medium probativum, cum probatione careat et discursu, sed ex affectu voluntatis crescere potest motivum auctoritatis. Opinio autem, seu medium probabile, etiam modo probativo procedit, et ideo tunc melius innotescit ejus probabilitas, quando altiori lumine probativo, scilicet scientiae adjuvatur.
Fundamentum hujus conclusionis sumitur ex ipsa repugnantia inter evidentiam et inevidentiam, certitudinem et incertitudinem circa eamdem veritatem. Ut autem possimus discernere et cognoscere istam oppositionem, considerandum est quod non est difficultas talem evidentiam et inevidentiam inducere effectus repugnantes in ipso intellectu, si absolute ipsum afficiant, quia evidentia et inevidentia secundum se oppositionem sonant.
Sed difficultas est quomodo inveniatur ista repugnantia, quando fit per diversa media; non enim repugnat quod intellectus per unum medium videat, per aliud non videat, et sic utendo diversis mediis non est contradictio videre et non videre, sicut non est contradictio magis et minus perfecte cognoscere per diversas scientias magis vel minus perfectas. Caeterum in hoc est grandis aequivocatio, quia diversitas mediorum tunc solum compatitur in eodem subjecto respectu ejusdem veritatis, quando ipsa media inter se oppositionem non habent, nec effectus oppositos inducunt, vel etiam quando refunduntur in ipsa objecta,
ita quod diversum medium constituit diversam veritatem, seu objectum. Si autem diversa media solum se habent ut causae diversorum assensuum, quorum unus est clarus et alter obscurus, etiamsi procedant ex diversis mediis, sunt incompatibiles, sicut etiam tenebrai et lux, licet causentur a diversis causis, si tamen in eodem subjecto ponantur, opponuntur privative. Igitur quando concurrunt medium evidens et inevidens, certum et incertum, quae utique in seipsis ita se habent quod unum caret perfectione quam alterum importat, ut videamus an ex parte subjecti oppositionem exerceant, attendendum est ad effectus quos in subjecto relinquunt. Nam dupliciter solum possunt comparari ad subjectum. Inno modo absolute afficiendo intellectum, et in exercitio relinquendo illum videntem unam veritatem et non videntem, seu non pervenientem ad videndum illam, quiotatum et convictum in veritate et non quietatum nec plene convictum in eadem, licet isti diversi motus et affectiones a diversis principiis, seu motivis fiant. Alio modo non absolute et in exercitio sic afficiendo, sed cum quadam reflexione et connotatione, v. g., judicando hoc esse inevidenset incertum ut subest talibus preemissis inevidentibus et incertis, esse vero certum et evidens ut subest aliis preemissis, ita quod ipsum subesse talibus preemissis non solum sit motivum exercite et effective ducens intellectum ut videat, vel non videat, sed etiam se habeat ut objectum de quo judicatur inferre visionem, vel non inferre visionem. Primo modo non potest non dari repugnantia et oppositio inter istos assensus et inter ipsa media, et sic D. Thomas, i Post., lect. xiiv., docet ex Aristotele quod eodem modo pugnant scientia et opinio, sicut