Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 718

opinio vera et falsa, que utique circa idem objectum repugnant inter se. Et ratio est, quia effectus omnino oppositos inducunt, ct motus contrarios in eodem intellectu; per unum enim motum pervenit ad hoc ut reddatur videns, per alium non pervenit ad videndum unam et eamdem veritatem; per unum plene quiescit et terminatur assensus intellectus, per alium non convincitur nec quiescit, nec ejus indifferentia vincitur. Ergo sic afficere potentiam est ponere in illa effectus repugnantes, sicut si idem oculus deducatur ad videndum clare unam rem, et non videndum clare eamdem, licet flat hoc per diversas causas et media, tamen quia effectus ipsi sunt repugnantes, non possunt in eodem subjecto simul poni. Et generaliter loquendo omnes effectus repugnantes ex diversis causis oriri solent, et tamen inter se uniri non possunt in eodem subjecto, quia efficientia diversarum causarum non tollit formalem effectuum repugnantiam. Sic in prefesenti, si motiva et media diversa solum se habent ut causse inducentes elfective effectus repugnantes, ut videre rem et a visione abstrahere, non tollitur earum repugnantia ex eo quod a diversis mediis, seu causis inducantur.

Si vero secundo modo flat, tunc manifestum est non repugnare opinionem et scientiam, quia tunc non est opinio, sed certitudo, nec versatur circa eamdem veritatem, sed circa diversam; nam quod conclusio aliqua, ut illata ex praemissis probabilibus, sit inevidens et incerta, est judicium certissimum, quia non fertur circa ipsam veritatem illatam, sed circa ejus illationem et dependentiam a praemissis, et hanc certum est esse incertam. Et hoc modo, ut supra diximus ex D. Thoma, medium probabile, ut consequens

ad scientiam, potest compati cum ipsa, quia ex causa demonstrante perfectius signa probabilia cognoscere potest. Sed non loquimur in praesenti in hoc sensu, sed de opinione et scientia, quatenus exercite afficiunt intellectum circa veritatem conclusionis, non quatenus una in actu signato judicatur incerta et alia certa.

Quod autem eadem sit repugnantia inter opinionem seu fidem cum evidentia visionis, et cum evidentia scientiae etiam abstractiva, ut docet S. Thomas, ii-ii, q. i, art. v, inde constat, quia omnis evidentia scientifica, etiam abstractiva, originatur ex aliqua visione intuitiva, sicut praeced. art. vidimus ex D. Thoma numerante omnes modos evidentiae. Gum ergo scientifica evidentia per se connectatur, et oriatur ex visione principiorum, obscuritas, quae opponitur immediate scientiae, mediate et per necessariam connexionem opponitur visioni unde illa originatur; ergo est illi incompossibili».

Circa secundam comparationem, scilicet inter habitum opinativum et scientificum, multi censent non opponi inter se habitus istos, sed posse esse simul in eodem subjecto; nec enim dicunt actualem obscuritatem et inevidentiam, sed solum inclinationem ad actus formaliter obscuros, vel evidentes.

Nihilominus dicendum est secundo: Habitus istos opponi inter se contrarie, tanquam oppositas inclinationes ad oppositos actus, sicut in naturalibus opponitur gravitas et levitas, que inclinant ad oppositos motus, et in moralibus virtutes et vitia. — Unde D. Thomas, loco supra cit. ex i Post., lect. xliv, cum dixisset ex Aristotele quod opinio et scientia opponuntur sicut opinio vera et falsa, eodem tenore loquitur de opinione pro habitu, et de 'aliis habitibus que semper se habent