Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 719
ad varum, cum quibus comparat scientiam, ut patet ibidem, § Comparat scientiam ad aliquos habitus, etc. Ergo non loquitur de opinione solum pro actu, sed etiam pro habitu, quando contrarietatem ponit inter illos. Et eodem modo loquitur de habitu opinionis et scientiae, ii Posterior., lect., xx, in fine. Ratio autem sumitur ex dictis, quia impossibile est actus aliquos opponi inter se, et ipsos habitus ad tales actus inclinantes non opponi, siquidem inclinationes aliquae in tantum dicuniur oppositae, in quantum ad motus oppositos inclinant; ergo ubi ipsi motus seu actus oppositi sunt, inclinationes ipsae oppositae esse debent; inclinationes autem oppositae contrarietatem habent inter se, ut in exemplis adductis manifestum est; ergo non poterunt compati in eodem subjecto, eo modo quo formae contrariae non compatiuntur.
Sed est notandum quod, quia formae contrariae tunc se expellunt a subjecto, quando sunt perfectae, non quando sunt in statu imperfecto et remisso, eo quod forma contraria, si est in statu perfecto subjicit sibi perfecte indifferentiam subjecti, et ad uniformitatem suam reducit, et sic non permittit relinqui indifferentiam ad oppositum contrarium, ideo oportet quod habitus evidens expellens obscurum perfecte subjectum informet. Et inde est quod lumen gloriae, nisi detur in statu perfecto, non expellit habitum fidei, quia non datur modo habituali, sed per modum transeuntis, et ita docet D. Thomas, ii-ii, q. clxxv, art. m, ad 3, quod illud lumen gloriae quod fuit datum Paulo, quando vidit in raptu divinam essentiam, non evacuavit habitum fidei, quia non fuit datum per modum habitus. Et similiter si daretur aliqua demonstratio ita imperfecto modo quod non generaret
habitum, sicut visio gloriae, vel non daretur permanentor, sed per modum transeuntis, non evacuaret habitum opinionis; tamen si demonstratio sit vera et perfecta, ita quod clare et manifeste connectatur cum propositione per se nota, unico actu generat habitum perfectum, id est totaliter convincentem intellectum, et firmantem illum circa veritatem illatam, ut dicit D. Thomas, i-n, q. u, art. iii; et ideo habitus scientificus ex natura sua serquer expellit habitum opinionis, quia semper est habitus perfectus, et ita habet se sicut forma contraria intensa, quae semper expellit oppositam.
Circa tertiam comparationem, scilicet inter habitum et actum evidentem et inevidentem,
Dico ultimo: Ex natura rei non opponuntur formaliter, sed compatiuntur in eodem subjecto; per accidens tamen mutuo se expellunt, quatenus unus actus generat perfectum habitum, qui hoc ipso quod perfectus est in subjecto expellit oppositum.—Prima pars conclusionis probatur, quia inter habitum et actum non est formalis oppositio, sed effectiva vel dispositiva, quatenus actus disponit ad habitum oppositum, vel quatenus habitus producit actum qui alteri actui opponitur formaliter: inter se tamen actus et habitus non opponuntur; habitus enim solum dicit inclinationem ad aliquid, actus vero actualem tendentiam; stat autem bene cum inclinatione ad unum tendentia ad oppositum, sicut lapis stante gravitate, quae inclinat ad centrum, potest tendere sursum per impulsum violentum, et habens habitum virtutis potest actu peccare, et habens habitum fidei actu videre Deum per modum transeuntis, ut expresse docet D. Thomas, n-n, q. clxxv, art. m, ad 3; ergo similiter habens habitum scientiae poterit elicere actum opinionis, nec tamen