Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 720
ex hoc amittit scientiam. At vero e contra qui habet habitum opinionis, si eliciat actum demonstrativum, hoc ipso illo unico actu generat habitum scientiae perfectum, quia est perfecte convincens intellectum, et vincens totam ejus resistentiam, et talis habitus non compatitur cum habitu opinionis propter sui perfectionem, sicut una forma contraria perfecta expellit aliam; sed hoc est per accidens, id est per aliud, quatenus ille actus generat habitum perfectum, non ex sola formali ratione actus respectu habitus oppositi.
Quod si habitus infusi, ut gratia et charitas. unico actu opposito peccati expelluntur, ut docet D. Thomas in n-n, quaest. xxiv, arl. xn, hoe non est ex eo quod actus formaliler destruat oppositum habitum, sed quia impedit influxum causa* conservantis, quatenus homo per peccatum avertitur a Deo, et sic ponit obstaculum ut recipiat a Deo lumen gratiae, quo redditur conversus ad Deum ut ad finem, sicut qui claudit fenestram, ponit impedimentum luci solis ne illuminet acrem. Unde non destruuntur illi habitus per formalem oppositionem actus, sed per oppositionem impedimenti, quod non habet locum in pra*senti, ubi habitus scientiae et opinionis non pendent in fieri et conservari ab aliqua causa extrinseca, cujus influxus per actum oppositum impediatur.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur. Quia tota ratio oppositionis inter actum scientiae et opinionis vel est ex pluralitate actuum, vel est ex contrarietate. Non ex pluralitate tantum, alias non magis repugnarent quam duo actus scientiae vel opinionis, aut quicum-
que alii actus disparate se habentes. Non ex contrarietate, quia ista con*trarielas tota est ratione claritatis et obscuritatis, et ratione certitudinis et incertitudinis; sed ista non repugnant contrarie secundum quod habentur per diversa media, nec enim repugnat eamdem rem habere diversos causas, quasdam necessarias, quasdam contingentes: et secundum causas necessarias judicamus non posse aliter se habere, et secundum causas contingentes posse aliter se habere; et istam propositionem: Mortui resurgunt, sine ulla contradictione affirmamus secundum causas supernaturales, et negamus secundum causas naturales: ergo similiter ex diversis causis et motivis judicabimus de eadem conclusione certo et incerto, evidenter et inevidenter. Unde D. Thomas, prima secundat, q. 1xvii, art. m, inter opinionem et scientiam, seu medium probabile et demonstrativum solum posuit oppositionem respectu ejusdem actus, seu medii, non respectu ejusdem subjecti per diversa media.
Confirmatur: Quia actus contrarii circa idem objectum possunt esse simul in voluntate: ergo etiam actus opinionis et scientiae in intellectu. Consequent. patet, quia isti actus non opponuntur inter se privative et contradictorie, cum uterque sit actus positivus, nec ex parte objecti contradictorie se habent, cum uterque sit affirmatio ejusdem veritatis. Antecedens vero probat: Nam voluntas Christi simul afficiebatur latitudine et tristitia circa idem objectum, scilicet passionem suam, de qua tristabatur ut malum naturalem, et gaudebat ut redemptiva hominum.
Respondetur: Oppositionem inter actum opinionis et scientiae esse ratione contrarietatis non quomodo documque, sed inferentis effectus