Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 721

privative Oppositos, Scilicet videre et non videre clare idem objectum, et dertificari de ipso, judicando quod impossibile est aliter se habere, vel non certificari judicando oppositum, quod S. Thomas, ubi supra, eequi^arat appositioni inter verum et falsum. Ad id autem quod dicitur de diversis mediis, respondetur quod illi assensus dati per diversas causas et media necessaria et contingentia, ut sunt formales rationes oppositorum judiciorum absolute, opponuntur inter se, non vero si ipsae causae et media quasi reflexe et in actu signato considerentur, ut objecta de quibus fit judicium probabilitatis opinativae vel necessitatis, sic enim non est circa idem objectum. Similiter in illa propositione: Mortui resurgunt, mortui non resurgunt, si utraque sumatur absolute, contradicunt et pugnant in intellectu; si vero non sumantur absolute, sed aliquid explicet uria quod non alia, id est: Mortui secundum Dei potentiam resurgunt, secundum causas naturales non resurgunt, sic non versantur circa idem, et consequenter non contradicunt. Similiter ergo opinio et scientia se habent quod absolute exercita effectus oppositos inducunt; si autem in actu ignato considerentur, et formetur judicium, non de ipsis rebus tantum, sed de certitudine vel incertitudine quam habent, ut de pendent a talibus causis et mediis, sic non contradicunt, nec opinative tunc proceditur in aliquo judicio, sed certo. Et in summa, opinio et scientia opponuntur sicut opinio vera et falsa, ut Aristoteles, dicit c. xxvi, im Post., et D. Thomas, lect. XLiv; atque adeo sicut de judiciis oppositis in veritate et falsitate loquendum est de judicio opinativo et scientifico. Et D. Thomas in i-u, q. Lxni, non solum posuit oppositionem inter scientiam et opinionem

ex parte medii, vel actus, sed etiam ex parte subjecti, ut expresse ibi ducit, et art. preeiced. declaravimus.

Ad confirm. respondetur: quod contrarii motus gaudii et tristitiei in voluntate non versantur circa idem objectum secundum eamdem rationem boni et mali, sed secundum diversam; laetabatur enim Christus D. de sua passione, quatenus erat in salutem generis humani, tristabatur vero de ea, quatenus erat malum naturae, quae sunt objecta diversa formaliter, licet sit idem materialiter.

Quod si instes: Cur similiter noii poterit opinio et scientia versari circa idem objectum materiale, siquidem sub diversis considerationibus versatur? Respondetur quod, si illae formalitates opinionis et scientiae efficerent diversas veritates, constituendo scilicet diversa objecta, eadem esset ratio ac de motibus voluntatis. Caeterum in intellectu, ex eo quod una veritas per respectum ad medium evidens deducatur, vel per respectum ad inevidens, non mutatur in ratione veritatis objective; manente autem eadem veritate, si illuminatio illius stat a diversis mediis, quorum unum illuminat plene illam veritatem, aliud obscure, hoc ipso inducunt effectus oppositos in intellectu circa eamdem veritatem, tanquam circa materiam illuminatam illo duplici lumine opposito, licet sint lumina diversorum habituum, semper enim oppositos effectus faciunt. At vero objectum voluntatis, quod est bonum, in ipsamet ratione boni variatur ex solo diverso respectu et habitudine, quia eadem res comparata ad unum est bonum et conveniens, et comparata ad aliud, disconveniens, quia bonum et malum sumuntur relate, et sic fit diversum objectum. Unde diversi motus redduntur non oppositi, hoc ipso quod mutant objecta; et tamen