Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 722

in appetitu sensitivo etiam circa diversa objecta non possunt dari diversi motus gaudii et tristitiae, propter motum corporalem, quo exercentur dilatationis et constrictionis circa cor, qui absolute repugnant simul, quia ponunt diversos situs.

Secundo arguitur: Fides divina est obscura, et non pugnat cum scientia naturali, quae est evidens: ergo non omnis obscuritas repugnat evidentiae. Antecedens probatur primo, quia fides et visio in tantum pugnant in quantum visio se habet ut quies intellectus, credere autem, sicut motus; sed fides divina solum est motus tendens ad visionem gloriae, non ad scientiam naturalem; ergo non pugnat oum scientia naturali, sed cum visione gloriae. Secundo, quia in philosopho Christiano manet fides circa illam propositionem: Deus est, et alioquin inferiori certitudine teneret illam, quam fidelis rusticus qui illam credit, et sic esset deterioris conditionis. Tertio, quia Paulus in raptu babuit fidem simul cum visione gloriae, ut dicit Sanctus Thomas, i-ii, qu. clxxv, art. iii, ad tertium; ergo non repugnat fides cum actu visionis, vel scientiae.

Denique, in opinione quae dicit posse unum corpus poni in duobus locis: tunc, si homo ponatur Romae et Compluti, Romae videbit Papam, et Compluti credet quae dicuntur de illo: ergo non repugnabit visio clara et obscura in eodem subjecto circa idem.

Respondetur negando anteced..ut est expressa sententia D. Thomae, nii, q. i, art. v; et eadem est oppositio inter obscuritatem et evidentiam visionis, et evidentiam scientiae, quae per se connectitur, et originatur ex visione principiorum.

Ad primam probationem respondetur quod fides divina comparatur

ad visionem ut motus ad quietem dupliciter: uno modo in ratione praemii et fruitionis perfectae, et hoc modo terminus illius et quies solum est visio gloriae; secundo ex parte modi procedendi, licet non quoad plenitudinem fruendi, et sic etiam modus procedendi evidenter in scientia naturali terminat modum procedendi fidei, quia per fidem ratione obscuritatis captivatur intellectus, et quasi ponitur sub alienis terminis, ratione vero scientiae a proprio objecto convincitur evidenter.

Ad secundam probationem. Longa disputatio est apud theologos, quomodo maneat fides in philosopho Christiano, quam hic resolvere non possumus. Sed breviter dicimus, in primis posse manere fidem circa illam propositionem: Deus est, in philosopho Christiano, quantum ad promptitudinem animi. Unde non est deterioris conditionis quantum ad meritum et habitualem certitudinem, esto sit quantum ad actualem. Secundo, quod manet fides quantum ad illam propositionem: Deus est, credendo Deum esse ut auctorem supernaturalem, quo pacto debet cognosci ab eo, qui justificatur, siquidem in illo articulo: Deus est, et remunerator est, continentur implicite omnes alii articuli supernaturales, ut docet S. Thomas, n-n, qu. i, art. v; non possunt autem supernaturales veritates contineri in illa veritate: Deus est, quatenus naturalis veritas praecise est. Unde D. Thomas, q. xiv de Verit., art. ix, ad 8, dicit: « Quod Deum esse, prout demonstratum, non est articulus fidei, sed unitas divinae essentiae, qualis ponitur a fidelibus cum omnipotentia, et omnium providentia, et aliis hujusmodi, quae probari nou possunt »; et idem docet ii-n, q. i, art. vm, ad 1, licet etiam ea quae naturali ratione de Deo de*