Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 723

monstrantur, credi possint, quatenus inclusa in his quae supernaturalia sunt.

Vel denique tertio dicimus quod circa illam propositionem: Deus est, etiam ut est auctor naturalis, habet majorem certitudinem actualem philosophus Christianus quam rusticus fidelis, participatam a fide ex conjunctione ad illam, in quantum ex fide relinquitur quoddam judicium, quod ea quae sunt fidei sunt certiora omni naturali cognitione: in quo judicio intellectus apprehendit certitudinem, et non obscuritatem fidei; ex hoc autem judicio formatur intellectus demonstrantis, ut certificetur suae demonstrationi, quam habet de illa veritate: Deus est, non subesse falsum, neque esse fallacem demonstrationem, cum tamen in aliis demonstrationibus naturalibus, propter debilitatem nostrae rationis, multi soleant immisceri errores, ad quos corrigendos deservit fides, ut tradit D. Thomas, i cont. Gent., c. iv, et ii-ii, qu. ii, art. iv. Unde ex hoc roboratur ipsa demonstratio, participatque a fide certitudinem et non obscuritatem; et ponit exemplum D. Thomas, ii-ii, qu. iv, art. viii, ad 2, in eo qui formaret demonstrationem, et ab aliquo magnae scientiae viro videret eam approbari, sine dubio roboraretur in sua demonstratione, intelligens eam a deceptione esse immunem. Itacum videat Philosophus veritatem suae demonstrationis a divina fide probari, maxime in ea roboratur; et hoc non facit fides influendo per actum credendi in illam demonstrationem, sed mediante illo judicio quod formatur de ejus certitudine et non de ejus obscuritate, et sic certitudo ejus apprehensa roborat, sicut angelus superior confortat inferiorem proponendo ei veritatem illuminatam, ut ex D. Thoma, qu. ix de Verit., art. i, docet Cajetanus, i p., q. cvi, art. i.

Ad tertiam probationem respondetur actum visionis in Paulo non exclusisse habitum fidei, quia ille actus visionis fuit sine habitu, eo quod non habuit statum permanenti, sed elicita fuit ab auxilio, id est qualitate transeuntesupplente vicem habitus, et sic non est exclusus habitus fidei.

Ad confirmationem dicitur quod, admisso illo casu de positione corporis in duobus locis (quod tamen in iv Physicor. rejiciemus), dicendum est, vel quod illa visio et non visio non pugnant quia sunt respectu diversorum locorum, in quibus fungitur homo quasi vice duplicis personis et subjecti. Vel dicendum quod omnia qui videret in uno loco, videret in alio propter identitatem oculi videntis, et perinde se haberet ac si in uno loco existens tam perspicaciter videret ut attingeret ea qui sunt in loco illo remoto, siquidem utrumque locum attingit in utroque loco existens.

Ultimo arguitur: Nam qui habet habitum scienti, potest uti medio probabili ad probandam conclusionem jam demonstratam; saepe enim contingit accumulare media et argumenta ad idem probandum, quorum aliqua sunt probabilia, alia demonstrativa; tunc per talia argumenta probabilia generatur aliquis habitus, multiplicati enim actus generant habitum, et non scientificus, ut de se patet, ergo opinativus; ergo simul compatiuntur isti habitus.

Respondetur quod ille qui habet habitum scienti, si eliciat actum opinionis exercendo ipsam formidinem opinativam et assensum illius, et non solum cognoscendo perfectius vim signorum probabilium (ut D. Thomas dicit posse fieri in eo qui post demonstrationem utitur medio probabili), tunc talis assensus opinationis non generabit habitum