Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 724
propter impedimentum subjecti in quo est habitus scientiae, qui firmiter et perfecte actuat subjectum, nec compatitur oppositum habitum. In quo differt ab habitu virtutis et vitii, quia sicut virtus non generatur unico actu, quia non vincitur tota indifferentia rationis ad bonum per unicum actum propter contingentiam et libertatem ad bonum, et plures circumstantias quae ad illud requiruntur, ut docet D. Thomas, i-ii, q. Ii, art. ni, ita nec expellitur unico actu, sed possunt fieri plures actus vitiosi, quibus assuescit animus ad oppositum virtutis, et hoc ipso minus firmiter adhaeret virtuti, unde relinquitur locus ut oppositus habitus paulatim generetur, quod non currit in habitu scientiae respectu opinionis, quia unico actu perfecte generatur.
QUAESTIO XXVII
DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM.
Post explicatam rationem scientiae, quae est effectus demonstrationis, et oppositionem ejus ad habitus inevidentes, restat videre unde scientia habeat unitatem et distinctionem. Et haec est duplex: altera in ipsa ratione formali scientiae; altera in ratione qualitatis, quomodo videlicet scientia una vel multiplex qualitas sit. Et de primo modo unitatis, et distinctionis agemus in primo articulo, de secundo vero in sequenti.
ARTICULUS I.
Unde sumatur unitas, vel diversitas specifica scientiarum in ratione scibilis.
Quaestio illa difficillima semper habita est, et diversorum auctorum
placitis et explicationibus facta est implicatior.
Ut autem certa ab incertis separemus, in primis non tractamus in praesenti de scientiis practicis, sed de speculativis; practicae enim e* diverso fine ad quem ordinantur sumunt speciem suam, ut D. Thomas advertit, Opusc. 1xx, qu. v, art. i; specula Uvae autem scientiae habent pro fine veritatem, ut praecise cognoscibilis est. Unde difficultas est in assignanda specie diversae cognoscibilitatis, unumquodque enim est cognoscibile in quantum immateriale, et ex diverso modo immaterialitatis resultat diversa ratio cognoscibilitatis. Ulterias vero ad rationem scibilis pertinet quod objectum sit necessarium et immobile, et ex principiis necessariis procedatad illuminandas conclusiones. Unde haec omnia disponere, ut ex illis ple* ne hauriamus speciem scientiarum, difficultas praesens est.
Secundo est certum quod scienti® sicut omnes alii habituB, ex objecto sumunt suam speciem, ut constate* secundo de Anima, textu xxxns, st determinat D. Thomas, i p- Tl 1xxvii, art. iii, et sic semper debeat adaequari et oonformari unitas et distinctio potentiae, vel habitus off® unitate, vel distinctione objecti ifl ratione objecti.
Denique certum est specificationem hanc scientiarum non sumi e* unitate vel distinctione objecti i* asse rei, sed in esse objecti, id est non ab objecto considerato materialiter et endifative in se, sed ut oon* iucit, vmproportionatur tali hid^* ;ui vel potentiae; ideoque optim0 monuit Gajetanus, i p. Tl; irt. iii, aliam esse rationem objecu n ratione, seu formalitate objeco, tliam in esse rei; et alias esse speci# •erum in esse rei, alias in esse otr ecti, ut ipsa exempla clare demon® rant : nam color in esse qualit®®