Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 725

«st quoddam genus, quod dividitur in varias species, et tamen in ratione visibilis habet eamdem speciem objecti visus, omnia corpora habent eamdem speciem in ratione objecti philosophici, omnia entia in ratione Meiaphysic®, licet in ratione entitativa corporis et entis in tam varias species dividantur; e contra vero idem color diverso modo attingitur a visu et ab intellectu, eadem res ut bona a voluntate, ut vera ab intellectu, eadem terra ut rotunda ab astrologo, ut mobilis a physico, et sic de multis aliis. Unde constat aliam esse rationem specificam rei, aliam objecti in esse et ratione formali objecti.

Quare in praesenti ad hoc devolvitur fere tota difficultas, ut investigemus quod sit illa ratio formalis qua specifice constituit objectum in ratione objecti scientionis, et facit ab alio differre in ipsa ratione specifica. Ut autem diximus in quostione prima prooemiali, art. m. distingui solet in ratione formali objecti ratio quiffi, et ratio sub qua; quod distinctio rejicienda non est, ut facit Vazquez, i part., disputat, vii. cap. m. Nam in ipso objecto quod attingitur a diversis habitibus vel potentiis, designanda est aliqua ratio, quod specialiter attingitur ab uno, et quod specialiter ab alio, et ista ratio, quod specialiter est attacta, dicitur formalis ratio quod, id est, quod attingitur ad differentiam materialis objecti, quod per talem rationem specialem determinatur ut attingatur. Ratio autem sub qua, dicitur formalis illa ratio quod confiteras actuat, et sub se continet, ut attingatur a potentia. Quia enim contingit id quod est formale respectu unius, esse materiale respectu alterius, ideo ultima formalitas sub qua objecto continentur dicitur formalis ratio sub qua simpliciter. Et aiout ex parte objecti cognoscibilis

consideratur formalitas quod attingitur, et ratio ultima formalis sub qua objecto redduntur attingibilis, quod coincidere solet cum ipsa ratione quod ultima; ita ex parte potentione correspondet ratio formalis sub qua attingendi objectum, quod est ipsum lumen, seu actualitas qua potentia redditur ordinata et actuata ad tale objectum. Exemplum manifestum est in visu; nam corpus, verbi gratia paries, vel lapis est materiale quod videtur, formale autem quo determinatur ad visum potius quam ad auditum est color, et est ratio formalis quod videtur. Rursus vero color actuatur et formatur a luce, et illa est ultima formalitas qua redditur objectum visibile, et sub qua confiteret rationes ordinantur ad visum, ex parte vero oculi datur lumen sub quo actuata potentia procedit ad videndum.

Similiter ergo applicando hoc objecto scibili et scientionis, objectum scibile est aliquid complexum constans ex subjecto, de quo proprietas aliqua seu passio demonstratur, et hoc objectum quod est veritas conclusionis illata, illuminari debet per aliquod medium, quod in promissis accipitur tanquam principium, a quo infertur illa veritas, et inferendo illuminatur, et ita definitiones quiffi se habent ut principia, seu media demonstrandi passiones, debent habere rationem determinandi scibilitatem talis objecti illati illuminando illud. Unde si quiffilibet quidditas adaequate et secundum quod est in se cognosceretur, unaquiffique fundaret distinctam scientiam ab alia respectu suarum passionum, sicut probabile est distingui scientiam infusam in Christo secundum distinctionem specierum reprosentantium quidditates, ut significat D. Thomas, m p., q. xi, art. vi. Nunc autem cum intellectus sit unitivus et procisivus, nec quamlibet natu