Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 726

ram intelligatur est adaequate in se, sed coordinat et conjungit cum alia, et e contra unam et eamdem rem diversis modis intelligit, contingit diversas naturas pertinere ad eamdem scientiam, et eamdem naturam in diversis scientiis considerari, et sic oportet assignare aliquam rationem, qua plures naturae uniantur in eadem scientia, vel qua diversimode considerentur a diversis.

In hoc ergo, licet multa sint placita Doctorum, ad tres praecipuas sententias omnes revocantur. Prima est, quod haec unitas in unaquaque conclusione, quae distincta definitione demonstratur, seu distincto principio partiali, est distincta unitas partialis, ut amplius sequenti articulo tractabitur, sed tamen uniuntur omnes illae partes in una scientia, propter unitatem principalis subjecti ad quod caetera referuntur, vel a quo dependent, ut a principaliori, sicut in logica syllogismus, vel modus sciendi dat unitatem toti scientiae. Ita tandem videtur sentire P. Suarez, in Metaph., disput. xliv, sect. xi; et videri possunt Conim., i Potest., cap. xxiii, q. unie., art. i, contra hanc sententiam. Eamdem tamen tenet Scotus, et ejus schola, quam sequitur et explicat P. Merinero, disp. i prooemial. logicae, q. v, qui desumunt unitatem scientiae ex unitate subjecti in quo continentur omnes veritates talis scientiae, ita quod si ex vi illius subjecti et definitione illius omnes proprietates ad talem scientiam pertinentes demonstrantur, erit una scientia in specie infima. Si autem ex vi illius subjecti, et definitione illius non possint attingi omnes veritates, nisi aliae definitiones medient, ut si subjectum est aliquid genericum, et mediantibus aliis definitionibus species sub eo contentae definiuntur; tunc talis scientia erit una generice

et continebit sub se plures specie distinctas. Unde simpliciter unitas specifica scientiae, apud istos auctores desumetur ex unitate definitionis et quidditatis illius rei, de qua agitur.

Secunda sententia sumit unitatem, vel diversitatem scientiarum ex unitate, vel diversitate medii, in quantum diverso modo reddit scibiles conclusiones. Quid autem sit diversitas scibilitatis, aliqui intelligunt denominationem extrinsecam in objecto provenientem a scientia, alii diversitatem luminis, quod in idem redit si lumen sumatur pro habitu scientiae.

Tertia sententia, quae est valde communis inter auctores, praesertim in schola D. Thomae, sumit unitatem, vel diversitatem scientiarum ex diverso modo abstrahendi a materia, sumendo abstractionem non pro ipso actu intellectus abstrahentis unum ab alio, sed pro abstrahibilitate objecti, seu immaterialitate illius. Est autem triplex materia, a qua potest fieri abstractio, scilicet singularis, quae reddit rem individuam et singularem; sensibilis, quae reddit illam accidentibus sensibilibus subjectam; intelligibilis, quae est ipsa quantitas etiam sine aliis accidentibus. Et ex abstractione triplici seu carentia hujus materiae sumitur triplex genus scientiarum: Physica, quae abstrahit solum a materia singulari; Mathematica, quae etiam a materia sensibili; Metaphysica, quae etiam ab inteligibili. Quia vero subistis generibus diversae scientiarum species continentur, quomodo istae species ex abstractione sumantur, non facile explicat ista sententia.

Dico primo: Unitas vel distinctio scientiae non sumitur ex sola unitate subjecti principalis, quatenus continet vel causat veritates illius scientiae, sive quatenus omnes illae veritates ordinantur ad tale