Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 727
subjectum, ut dicit prima sententia.
Ratio sumitur ex eo, quia de uno et eodem subjecto possunt agere diver scientiae, ut de Deo in scientia beata et infusa, et in Theologia, et in Metaphysica. Et de coelo in Astrologia et in Philosophia, et sic de multis. Ergo oportet assignare rationem formalem quare plures scientiae distinguantur etiam circa idem subjectum.
Dicunt esse diversam definitionem talis subjecti: definitio enim est medium in demonstratione, et quia diverso modo definitur subjectum in una scientia et in alia, inde assignatur diversa ratio pertinendi ad unam scientiam, vel ad aliam. Ceterum hoc insufficienter dicitur, nam restat explicare, in quo consistat ille diversus modus definiendi in una scientia et in alia, sicut aliter definit Physicus quantitatem, aliter Mathematicus; non potest autem assignari diversa ratio et modus definiendi, nisi ex diverso modo immaterialitatis et abstractionis, secundum quam apprehenditur aliquid diverso modo, et definitur, ut ex D. Thoma infra ostendimus.
Rursus, cum in una scientia inveniantur contineri diversae definitiones, sicut et diversae res, seu quidditates, ut patet in Physica et in Metathematica et multo magis in Metaphysica, quae circa res tam varias discurrunt, et unamquamque diversa definitione definiunt, non potest sufficienter reddi ratio cur omnes istae definitiones, et ea quae mediantibus ipsis demonstrantur reducant in unam scientiam. Nam si est propter coordinationem et dependentiam ab uno subjecto principaliori, re tat explicare unde sumatur ista coordinatio quae unitatem istam constituat; nec enim sunt diversae passiones, quae coordinantur uni natur , sed diversae naturae, et defi-
nitiones ordinatas in eadem scientia. Nec sola definitio subjecti princip is ad hoc sufficit, siquidem contingit idem subjectum diverso modo definiri, ut diximus, et sic tandem reducetur ista unitas, vel diversitas ad diversum modum definiendi, qui diversus modus solum reducitur ad diversam immaterialitatem, ut ostendemus, nec enim aliter diversus modus definiendi eamdem quidditatem assignari potest.
Si autem dicatur, ut aliqui dicunt, illam scientiam, quae ita definit principale subjectum, quod etiam continet sub se plures definitiones ad demonstrandum diversas veritates sub tali subjecto contentas, esse unam solum generice, et continere sub se plures specificas scientias. Contra est, quia vel illae definitiones et veritates demonstratae coordinantur et connectuntur cum principali subjecto, vel non. Si non connectuntur nec coordinantur, sic non respiciunt illud ut subjectum principale, atque adeo erunt plures scientiae totales inter se disparate se habentes, et sic non oportebit quaBrere unitatem earum, sed diversitatem; et non habebunt aliquod subjectum determinatum, quod sit illis commune, sed solum subjectum aliquod indeterminate et in universali consideratum, sicut Mathematicae et Philosophiae cum Medicina, quod est dari aliquod subjectum commune communitate rationis genericae, non tamen quod sit principale subjectum respectu utriusque. Si autem coordinantur omnes illae veritates, et subordinantur illi subjecto principali, et ex tali coordinatione et subordinatione habent unitatem, vel distinctionem specificam, vel genericam, restat explicare quid sit ista subordinatio, et quomodo veritati uno modo definitae subordinantur quaedam veritates, alio vero modo definitae non subordinantur tales ve-