Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 728
rjtates, nisi hoc reducatur ad diversum modum definiendi penes diversam immaterialitatem.
Quare absolute negandum est subjectum aliquod principale alicujus scientias posse continere immediate omnes veritates talis scienti sufficienter ad demonstrandum illas, sed necessario intervenire debere definitiones particulares diversarum quidditatum, quae in tali scientia tractantur. Unitas autem in subordinatione talium veritatum ad illud principale subjectum non potest sumi ex sola unitate subjecti in esse rei, sed in formalitate et modo divers cognoscibilitatis subjecti, quae tandem ad diversum modum immaterialitatis reducitur, ut jam dicemus.
Dico secundo : Generaliter loquendo unitas et distinctio scientiarum in esse scibili sumitur ex diversa immaterialitate et abstractione, prout primo invenitur in principiis seu mediis demonstrandi, et inde derivatur ad illuminandas diverso modo conclusiones. — In hac conclusione conveniunt communiter Thomistae; et de illa videndus est Gajetanus, i p., q. i, art. m ; Ferrariens., 11 contra Gent., cap. iv ; Gurs. Garmelit., disp. xix, q. rv ; et Gonimb., i Poster., cap. xxm, q. unica, art. i. Et notandum est quod non sumimus hic abstractionem pro actu intellectus abstrahente, neque pro denominatione extrinseca ex illo consecuta : sic enim esset circulus, quia diversa scientia abstrahens sumeretur ex diverso objecto scibili, seu abstrahibili, et diversum scibile ex diversa scientia abstrahente; sed sumitur abstractio pro abstrahibilitate objectiva, quatenus objectum fundat diversam immaterialitatem. Et in hac non loquimus de abstractione totali, quee abstrahit aliquid ut praedicabile ab inferioribus; sic enim ista abstractio est communis
conditio scientiarum, quae non agunt de singularibus, sed de universalibus. Sed loquimur de ab & iractione formali, quae abstrahit rationes formales a materialibus, et sic constituit, seu fundat intelligibilit tem. Et secundum quod magis vel minne receditur a materia, redditur aliquid diverso modo intelligibile.
Sic ergo explicata conclusio aperte deducitur ex D. Thoma ; et varia ejus loca conciliantur, quae yidentur diversimode loqui de unitate et diversitate scientiarum, nec tamen diversum sensum habent, sed eajndem rem explicant quae uno soium modo explicari non potest. Aliquapode enim sumit distinctionem scientiarum absolute ex diversa abstractione a materia, ut in prologo super lib. de Sensu et sensato, et optime in Opuscul. 1xx, q. v, art. j. Aliquando sumit ex diversitate medii, unde sumitur ratio formalis demonstrandi, ut ii-ii, q. i, art. i, et i-n, q. iiv, art. ii, ad 2. Aliquando ex diversa definitione, et diverso mede definiendi, quia ex definitione fcpquam ex principio proceditur a conclusiones demonstrandas, ut in vi Metaph., lect. i, e, t in i Poster, lect. xii, ubi ex diversitate principiorum sumitur diversitas scientiarum. Et haec omnia perfecte nobis explicant id unde debet sumi unitpl et diversitas scientiarum. Supponit enim D. Thomas pro fundamentej/ principio quod unaquaeque re iptantum est intelligibilis, in quantum est a materia separabilis, eo quod intelligibile idem est quod spirituale et immaterialet principium autem spiritualitatis est denudatio a materia. Et sic cump materty obumbret et impediat intelligibifitftem, illuminatur et apparet objfcfitum secundum quod a materia Secernitur diversimode. Cui fundamento addendum est <jpod esse Mobile addit supra qy#