Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 729

talem modum cognoscendi, scilicet quod aliquid intelligatur non simplici modo, sed modo illativo, ex causis seu praemissis procedendo ad conclusiones : scire enim est cognoscere causam ob quam res est* etc.

Ex quo manifeste deducitur quod si radix intelligibilitatis est immaterialitas, et consequenter diversae iniplligibilitatis diversa immaterialitas; ita similiter radix et principium diversae scibilitatis erit diversa immaterialitas seu abstractio, non absolute et simplici modo considerata, sed prout ex praemissis descendit ad conclusiones. Praemissae autem seu media probativa in scientiis sunt ipsa prima principia, seu definitiones, perquas propriae passiones de subjecto demonstrantur; quae definitiones et principia tunc erunt diversa, quando diverso modo, seu diversa immaterialitate definiunt seu explicant quidditatem; siquidem radix intelligendi rem aliquam est immaterialitas, et diversimode intelligendi diversa immaterialitas; Crgo etiam diversimode intelligendi quidditatem, quod est definire; et eic diversus modus definiendi seu intelligendi quidditatem est diversa immaterialitas; ubi autem servatur diversus modus definiendi, consequitur etiam diversus modus demonstrandi, eo quod per definitiones tanquam per principia fit demonstratio in scientiis. Censetur aqtem omnia principia esse ejusdem speciei, quae procedunt sub eodem modo intelligendi, seu eadem attractione, et sic diversae definitiones quae in una scientia inveniuntur, licet definiant quidditates specie distinctas in esse rei, si tamen eodem modo definiendo procedant, dicuntur esse ejusdem speciej in modo intelligendi et definiandi. Et sic quiq Physicus epdem wodp mm w in PhUo-

sophia tractantur, scilicet sub eadem abstractione, includendo materiam sensibilem et subjectam motui, ideo omnes illae definitiones sunt similes, et ejusdem speciei in modo definiendi, licet diversa ex parte rei definitae. Et hac est ratio D. Thoma. Ti Met., lect. i, ubi dicit: « Quod cum definitio sit medium demonstrationis, et per consequens principium sciendi, oportet quod ad diversum modum definiendi sequatur diversitas in scientiis speculativis », quod ibi late prosequitur, ostendens quod diversus modus definiendi est secundum diversum m dum includendi materiam, in hi qua definiuntur.

Ex quo apparet verissimum esse quod unitas et distinctio scientiarum sumitur ex diversitate mediorum, seu principiorum per qua fit illuminatio scientifica; rursus vero diversitas mediorum, seu principiorum, ex diverso modo definiendi, seu intelligendi desumi debet, qua diversitas intelligendi, sive sit in definitionibus et causis, sive in effectibus, ad diversam immaterialitatem debet reduci, secundum quam res intelligitur; qua immaterialitas primo debet inveniri in principiis, ut inde deducatur ad conclusiones, quia scientifica est. Et quia hac principia sic intellecta illuminare dicuntur conclusiones, sic etiam potest dici quod diversitas scientiarum sumitur ex diverso lumine, non quidem tenente se ex parte potentia, quod est habitus ipse, seu scientia specifica, sed ex parte principiorum, qu suq lumen determinans.

Dico ultimo : Species atpma scientiarum non sumitur ex diversitate materiali objectorum in esse rei, sed ex diverso gradu immaterialitatis qua per abstractionem acquiritur, ifi scientiis supempt-uraiis q dinis fiivecep pcceseu, y&l