Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 730

ticipatione ipsius scientiae divinae.

Prima pars conclusionis, quae est negativa, sumitur expresse ex D. Thoma, i Post., lect. XLi, ubi non solum genera scientiarum, sed etiam species ex diverso modo cognoscibilitatis desumit, non ex diversis rebus cognitis materialiter consideratis, ut quidam putant. Dicit enim D. Thomas sic : « Genera scibilium distinguuntur secundum diversum modum cognoscendi, sicut alio modo cognoscuntur quae definiuntur cum materia, et ea quae sine materia. Unde aliud genus scibilium est corpus naturale, et corpus mathematicum, et utrumque horum generum distinguuntor in diversas species scibilium secundum diversos modos, et ratione cognoscibilitatis. » Ita D. Thomas, cujus verba satis manifeste partem istam probant. Et declaratur sic : Quia contingit in una scientia ejusdem speciei atomae tractari diversas res materiali specie distinctas, et in esse rei, sicut patet in Metaphysica, vel Logica, aut Physica, aut quacumque alia scientia quantumcumque specifica in specie atoma. Nec enim de qualibet specie rerum datur distincta scientia, sicut nec de qualibet specie colorum distincta virtus visiva; non ergo possunt distingui scientiae distinctione specifica secundum distinctionem quidditatum, vel rerum in esse rei; et hoc totum ex eo tandem provenit, quia nostrae scientiae imperfectae sunt, et non omnino adaequantur ipsis rebus, neque eas adaequate comprehendunt, nam si quaelibet res perfecte comprehenderetur, quaelibet res fundaret scientiam sibi propriam et specie distinctam ab alia, neque scientia requireret coordinationem specierum, sed quaelibet res per suam speciem adaequatam perfecte repraesentantem suas passiones demonstraret.

Qua ratione efficaciter colligit D. Thomas, iii p., q. xi, art. vi, fuisse in Christo Domino scientiam infutus, quia habuit diversas species quibus naturas rerum intelligebat, quia videlicet non constabat illa scientia infusa ex coordinatione specierum, sed quaelibet species, quia perfecte et adaequate quamlibet rem tantum repraesentabat, distinctam scientiam fundabat ab alia. At vero quando aliqua scientia non se habet adaequate ad quamlibet rem cognitam, quia non perfecte vel non tantum rem unam comprehendit, sed plures res sub aliqua ratione communi attingit, ideoque coordinat plures species sub eadem ratione sciendi et intelligendi, talis scientia non dividitur ad divisionem entitativam rerum, sed plures quidditates sub eadem ratione specifica comprehendit. Formalis ergo ratio specifica scientiae complectitur plures species in esse rei, et sic ex adaequatione ad singulas species non sumitur.

Secunda pars conclusionis declaranda est ex his quae docet magister Bannez, in Prooemio librorum de Generat., circa quartum principale, in quo videtur mentem D. Thomae attigisse. Et declaratur sic, quia in rebus materialibus quae redduntur intelligibiles et immateriales persegregationem a materia et conditionibus materialibus, ipsa abstractio est quasi motus quidam, in quo consideratur terminus a quo, et terminus ad quem, formaliter quidem in ipso actu abstractionis, fundamentaliter vero et objective in ipso objecto abstrahibili; ex parte termini a quo habet derelictionem materias, quae triplex est, ut supra diximus, et sic constituitur triplex genus abstractionis; ex parte autem termini ad quem est diversus gradus immaterialitatis, seu diversus modus spiritualis.