Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 731

tualitatis, quem acquirere potest res sic abstracta, et hoc vocat D. Thomas, i Post., lect., xu, in unoquoque genere scibilitatis distingui diversas species secundum diversos modos cognoscibilitatis. Quare non solum sumitur ratio formalis et specifica scientiarum ex recessu a materia, sed ex accessu ad determinatum gradum immaterialitatis, quo objectum aliquod determinate deputatur et redditur intelligibile; sicut etiam in angelis diversa species non solum sumitur ex recessu a corporeitate, sed ex accessu ad determinatum modum habendi spiritualitatem et immaterialitatem, et ad actum purum, ut S. Thomas advertit vi c. de Ente et essentia, circa finem. Unde in Mathematicis invenimus quod, licet in communi abstrahant a materia sensibili, tamen quia diversus modus immaterialitatis attingitur in quantitate continua, quam in discreta, discreta enim minus concernit materialitatem, quia minus dependet a loco et tempore quam continua, quis copulat partes suas in loco, ideo duplex scientia constituitur Geometria et Arithmetica. Et similiter Philosophia et Medicina duplex scientia est, quia licet utraque abstrahat a materia singulari, tamen magis concernit materiam corpus ut sanandum, quam corpus mobile ut sic. Et in Logica, et Metaphysica, et Theologia invenitur derelictio materi sensibilis et intelligibilis ex parte termini a quo, sed diversus modus immaterialitatis, quem unaquaeque attingit. Nam Theologia respicit ipsum Deum, ut lumine divino virtualis revelationis cognitum; Metaphysica, secundum primam et supremam rationem entis, ut abstrahit a creato et increato; Logica vero respicit intentiones, ut fundatas in objectis intellectis, quae de se non habent immaterialitatem, nisi negativam.

Quare cum specificatio atoma scientiarum sit ultima ratio scibilitatis, quae non est amplius divisibilis, oportet quod si ratio formalis scibilitatis sumitur ex immaterialitate, ultima et specifica sumatur determinate ex termino ad quem talis abstractionis, in quo ultimo sistit et determinatur abstractio; ergo non ex sola segregatione a materia, prout consideratur terminus a quo abstractionis, sed in ultima determinatione immaterialitatis specifica ratio scibilitatis consistet.

At vero in scientiis supernaturalis ordinis, quia non desumuntur per abstractionem a rebus, sed per participationem, et derivationem ab ipso lumine divinee scientiae, specifica et determinata earum ratio ex diverso modo participationis desumenda est, vel sicut aliter participatur revelatio fidei obscura, aliter prophetia quae potest esse obscura, vel clara, aliter scientia infusa, quae quidditates supernaturales quidditative cognoscit, aliter beata, quae Deum clare in se attingit. Et in unoquoque istorum cognoscit Deus quam diversi modi participationis multiplicari possint.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur. Ex ratione abstractionis non habet objectum primarium tribuere unitatem, vel diversitatem scientiae: ergo. Antecedens probatur multis exemplis, quibus sub eadem immaterialitate plures scientiae inveniuntur, et e contra unica scientia sub diversa immaterialitate attingit sua objecta. Nam in primis scientia moralis' et logica non sumunt suam specificationem ab abstractione, nec enim assignabilis est talis abstractio. Item Philosophia habet unicam abstractionem, scilicet a materia singulari.