Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 732
©t tamen sunt in ea divers® scientiae specie, sicut libri de Coelo et Anima, etc. Et idem est in Mathematicis, qu® abstrahunt a materia sensibili, et tamen habent sub se diversas species, ut Geometriam, Arithmeticam, etc. Imo Musica et aliae scientiae subalternae sunt unius speciei, et non habent unicam abstractionem. Nam Musica respicit numerum sonorum et pro parte numeri habet abstractionem mathematicam, pro parte sonori abstractionem physicam. Denique si diversa immaterialitas distinguit scientias, etiam distinguet habitus primorum principiorum et habitus opinativos. Neque enim est major ratio de uno, quam de alio. Constat autem quod dem habitus primorum principiorum attingit omnia principia quantumcumque diversae abstractionis, sicut sunt principia Metaphysic®, yel Physica, yel Mathematicae. E contra vero eadem immaterialitas qu® invenitur in principiis Philosophi® et in ipsa Philosophia non constituit eumdem habitum, cum principifi pertineant ad habitum principiorum, Philosophia vero ad habitum scientia; ergo non semper eadem immaterialitas constituit eumdem habitum, neque diversa diversum.
Respondetur negando antecedens. St pro explicatione exemplorum qua adducuntur, est advertendum quod immaterialitas objecti constituit intelligibilitatem ejus, et eamdem vel diversam rationem objecti, secundum quod talis immaterialitas applicatur ipsi intellectui. Si enim aliquid in se quidem immateriale sit, sed non sub illa immaterialitate quam habet applicetur intellectui, sed sub alia, illa quidem, quam in se habet, per accidens comparatur ad constituendam scientiam, quia non sub illa applicatur intellectui, sed sub alia, licet si illa
secundum se applicaretur, constitueret diversam scientiam.
Ad primum ergo exemplum dicitur quod rationalis scientia, quae est Logica, sumit suam unitatem &b abstractione quam habet similem Metaphysic®, sed diversa ab ea, quia est solum abstractio negativa : versatur enim circa intentiones rationis, quatenus instrumenta sunt speculandi; qu® abstractio est enti* rationis, non prout praecise opponitur enti reali in communi, sic enise secundario pertinet ad Metaphysicam, sed prout fundatur in rebus cognitis, et a tali esse cognitio rerum accipit abstractionem. Rhetorica autem et Grammatica, vel non sunt scienti®, quia non procedunt demonstrative, vel non sunt rationales, sed sermocinales. Scientia autem moralis, si sumatur practice, est idem quod prudentia, et sic non pertinet ad habitus speculativos. sed practicos, de quibus non agimus in preffisenti; si vero sumatur speculative, pro scientia ethica, qu® tractat de natura virtutum, sic pertinet ad Philosophiam, et est pars illius, quia agit de anftna ut est actus corporis, et consequenter de moralibus ejus.
Ad secundum exemplum dicitur : Quod de partibus Philosophiae est duplex opinio, ut in initio Physicorum dicetur. Quidam enim distinguunt illas specie infima, et tunc ponuntur divers® abstractiones sp*cific®, quia, licet omnes abstrahant a materia singulari ut a termino a quo, induunt tamen diversam ab* tractionem determinatam, quasi ex parte termini ad quem, quatenus magis vel minus conoernitur de materia in ipsis principiis, qu® circa istas distinctas partes Philosophi® procedunt. Alii vero dicunt ese# eamdem abstractionem specificam in omnibus partibus Philosophi®, et sic libri de Coelo et de Anima, imo