Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 733

et para Ethica, quGB agit de virtuti* bos, reducentur ad eamdem abstractionem, scilicet ad rationem entis mobilis, quatenus involvunt, vel dependent ab aliquo motu rei corporalis, licet h»c penes diversas partes dividantur intra eamdem scientiam, sicut alius tractatus est in Theologia de Deo, alius de angelis, alius de homine. Quae autem ex his opinionibus verior sit dicetur in Physica. De Mathematicis autem constans est quod dantur diversae scientiae secundum speciem intra eamdem abstractionem a materia sensibili, quia illa abstractio solum est generica, et admittit diversam latitudinem et graduationem in principiis quantitatis continuas, vel discretae, ut supra dictum est.

Quod vero additur de Musica et aliis scientiis subalternis. Respondetur in illis non esse duplicem abstractionem, sed unicam, quatenus principia superioris scientiaB ex applicatione ad talem materiam reducuntur minus abstracta, et consequenter pertinentia ad diversam speciem in genere scibilis, et illa abstractio quam induunt in tali materia unica est, et ideo tales scientiae nec sunt pure Mathematicae, nec Philosophicae, sed aliquid participant de utrisque, unica tamen abstractione, sicut medium unicum dicitur participare ab extremis.

A4 ultimum, quod dicitur de habitu principiorum, respondetur : Illius unitatem non sumi ex diversa immaterialitate rerum in se, sed secundum modum quo applicatur intellectui; sicut enim in scientiis immaterialitas non conducit ad earum unitatem, vel diversitatem, nisi prout tenet se ex parte medii, seu principii illuminantis, ita neque in ipsis primis principiis diversa immaterialitas rerum non conducit ad diversitatem specificam, nisi prout fit veritatis notificatio ex terminis; hic

autem modus illuminandi res ex terminis sine ulla probatione est idem in omnibus primis principiis necessariis, quia fundatur in eadem ratione, scilicet in immediata connexione praedicati ad subjectum. Ut autem manifestent et illuminent-dii* probando, attenditur diversa abstractio et immaterialitas, quia h»e diversimode rem contentam illuminat, et diversimode eam continet et explicat, aut ei connectitur. Denique habitus opin&tivi non est inconveniens quod, sicut distinguuntur penes diversa media probativa, ita penes diversum modum immaterialitatis, non necessaria*, sed contingentis.

Secundo arguitur: Quia abstractio ista, vel sumitur in objecto pro denominatione extrinseca proveniente ab actu scienti@, vel sumitur fundamentaliter pro ipsa abstrahibilitate objecti. Primo modo non est id a quo sumitur specificatio scienti@, cum potius supponat specificatam scientiam, et ab actu scienti@ desumatur talis denominatio. Si secundo modo, non potest esse formalis ratio sub qua specificativa scientiarum, siquidem Deus eodem modo semper est immaterialis, et tamen dantur de illo divers@ scienti@ specie, ut Theologia et Metaphysica. Et similiter de diversa immaterialitate, ut de angelis et corporibus datur una scientia specie, ut Metaphysica.

Et confirm.-. Quia scientia a priori et a posteriori distinguuntur specie, et tamen possunt procedere sub eadem immaterialitate, sicut demonstrare hominem esse risibilem, quia est rationalis, vel ab effectu, quia ridet, ejusdem immaterialitatis est, et tamen scienti@ sunt divers».

Respondetur quod, si res cognoscerentur ad@quate prout sunt in se, eadem esset immaterialitas rei in se, et ut subest medio cognitionis; sed quia contingit rem ejusdem im-