Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 734

materialitatis cognosci per diversa media, vel secundum diversas connotationes et effectus, qui non eodem modo illuminant et apparere faciunt objectum, ideo contingit de eadem re immateriali, non eodem modo et medio immateriali cognita, dari diversas scientias, quia subsunt diversae immaterialitati formali, id est, diversis principiis, seu mediis sub diversa immaterialitate conclusionem illuminantibus, et deducentibus. Sumitur ergo species scientiarum ex diversa immaterialitate objectiva, seu fundamentali, non prout entitative est in ipsa re, sed prout relucet in medio, seu principio, quo apparet et demonstratur intellectui. Similiter ea quae in se sunt diversae abstractionis, ut angeli et corpora, possunt uniri in aliqua ratione, seu medio superiori utrisque, sicut in ratione entis, quam considerat Metaphysicus per unicam abstractionem a materia sensibili et intelligibili.

Ad confirmat, respondetur : Quod etiam in istis scientiis invenitur diversa abstractio specifica, quia demonstrare per causam et per effectus non est ejusdem immaterialitatis in esse intelligibili; quia dato quod in esse entis sit ejusdem spiritualitatis et perfectionis, tamen non procedunt istee scientiae a posteriori, et quoad an est, nisi quatenus cadunt effectus sub experientia: experimentalis autem cognitio non dicit abstractionem, qua cognoscitur res per suam quidditatem, praesertim quia apud nos experientia semper dependet ab aliquibus sensibilibus; et sic est diversa abstractio a scientia, quae procedit a priori, quantum est ex se.

Tertio arguitur ad probandum quod non sumatur unitas vel diversitas scientiarum ex parte mediorum, seu principiorum. Sequeretur enim quod quaecumque derivantur

ex principiis communibus alicujus rei continerentur sub eadem scientia, sicut quia principia hominis et equi continentur sub principiis communibus animalis, pertinent ad eamdem scientiam homo et equus; ergo similiter continebuntur sub eadem scientia res spirituales et corporales, quia derivantur ab iisdem principiis substantiae; et quantitas discreta et continua, ex principiis communibus quantitatis sub eadem abstractione mathematica; ergo omnia ista convenient in eadem scientia, propter eamdem abstractionem.

Et confirm., quia cum in una scientia inveniantur diversae definitiones et media demonstrandi, oportet quod reducantur ad aliquam unitatem, ut scientia dicatur una; sed non reducuntur ad aliquam communem definitionem, ut de se patet, ergo ad aliquid commune quod non est definitio, et consequenter neque medium; ergo formalis ratio unitatis vel diversitatis scientiarum non sumitur ex mediis, seu ex principiis, sed ex alio capite.

Respondet, negando sequelam, et ad probat, dicitur quod ut aliqua pertineant ad unam scientiam non sufficit derivari ex communibus principiis, quae sint quomodocumque communia, scilicet in esse rei, secundum abstractionem universalitatis totalem, seu in praedicando, sed quae sint communia in esse objecti, et intra eamdem abstractionem formalem; ex abstractione enim formali sumitur ratio scibilitatis, non ex abstractione totali, etia homo et equus conveniunt m principiis communibus animalis, non solum quantum ad abstractionem genericam totalem, sed etiam quantum ad eamdem abstractionem formalem, qualis invenitur in Physica. At vero angeli et res corporales conveniunt quidem in ratione