Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 735

communi substantiae, non tamen in eadem abstractione formali entis mobilis, bene tamen in eadem abstractione metaphysica, et sub illa uniuntur in eadem scientia. Similiter quantitas discreta et continua conveniunt quidem in eadem quantitate, secundum eamdem rationem essentialem, seu praedicamentalem, non tamen secundum eamdem rationem abstractionis formalis mathematicae, in qua respicitur major vel minor abstractio a materia sensibili in modo mensurandi, quia non cum tanta concretione mensurat numerus sicut quantitas continua, ut supra dictum est. Et similiter Theologia et Metaphysica agunt de Deo sub diversa abstractione, Theologia ex participatione divin@ scienti@ et luminis supernaturalis, Metaphysica, ut ex effectibus naturalibus cognoscitur, licet utraque conveniat in generica ratione abstrahendi a materia sensibili et intelligibili ex parte termini a quo.

Ad confirmationem respondetur : Plures definitiones unius scienti@ non convenire in una definitione communi, sicut nec in una re definita, sed in uno modo definiendi, ut dicit D. Thomas, sexto Metaphysic., lectione prima, quod est convenire in eodem medio formaliter, quatenus res tali modo definita, et secundum talem vel talem abstractionem, tali etiam modo illuminat veritates illatas. Et inde est quod, licet in una scientia tractentur divers@ res, seu quidditates, qu@ in se possunt habere diversam perfectionem et diversam abstractionem, sicut Metaphysica quando tractat de Deo et de praedicamentis, Physica quando tractat de elemento vel de anima, tamen semper est idem modus definiendi; quia sicut elementum definitur ut mobile, ita anima ut actus rei mobilis, et sicut pr@di-

camenta tractantur ut participant rationem entis, ita Deus ut prima causa totius entis, quod est sub eodem ordine omnia tractare, sicut in eodem corpore sunt divers@ partes habentes diversas perfectiones, omnes tamen uniuntur in ratione informati ab eadem anima.

Quod si dicas: Nam medium, seu definitio non dicit ipsam rationem sub qua, sed rationem qua cognoscitur, est enim qu@dam res cognita; ergo non est ipsa ratio ultimate distinguens scientias, et similiter non est aliquid intrinsecum ipsi veritati demonstrat@, cum definitio sit extra conclusionem, ergo non est ratio formalis illius.

Respondetur quod definitio, ut tali modo abstractionis facta, est ratio formalis sub qua, respectu conclusionis qu@ per illam illuminatur, licet alias in se sit ratio formalis qu@, ut attingitur habitu principiorum, vel etiam per modum praemissarum a scientia, sicut lux respectu colorum habet rationem formalem sub qua illuminantur, licet in se etiam sit visibilis, ut ratio formalis qu@; est autem definitio ipsa medium intrinsecum ipsi conclusioni et veritati illatae, non tanquam prefidicatum constituens, sed tanquam necessario connexum, et necessario inferens, sicut essentia infert passiones a se distinctas.

ARTICULUS II.

Utrum scientia sit una simplex qualitas et habitus.

Ut punctus difficultatis clare constare possit, supponendum est quod, licet apud aliquos antiquos scientia non ponebatur habitus distinctus a speciebus coordinatis inter se, et consequenter apud ipsos scientia non erat una simplex qualitas, sed