Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 736
piares ordinat», tamen nunc supponimus tanquam communiter receptum, habitum scienti® esse qualitatem aliquam praeter species, qu® importat rationem principii, seu virtutem ex parte potenti® se tenentem, species autem tenent se ex parte objecti; et multiplicari possunt species sicut multiplicantur ipsa objecta repraesentata per illas. Ad cognitionem autem non solum concurrit objectum, seu illius repraesentatio, sed etiam potentia et virtus proportionans indifferentiam potenti® objecto: et ideo de isto habitu, qui est virtus potenti», procedit difficultas, an sit una simplex qualitas.
Et quia constatnon repugnare unicam simplicem qualitatem, sive sit potentia sive habitus, posse extendi ad plura objecta, quando sub unico motivo et modo tendendi attingit omnia, sicut constat quod unica potentia visiva extenditur ad omnia visibilia, et similiter habitus fidei ad omnia credibilia se extendit, et charitas ad omnia diligibilia, et unica prudentia ad omnia agibilia, procedit tota difficultas specialiter in scientiis, quia non unico motivo, seu medio attingunt omnia sua objecta, quia principium, seu definitio probans unam conclusionem non probat aliam, sed distincto modo et probatione demonstratur. Et ideo specialis difficultas est: an sufficiat unicus habitus, seu qualitas ad tendendum in omnes illas conclusiones et diversa motiva; an vero mutato motivo seu probatione, mutari debeat nova virtus partialis ex parte potenti», et sic omnes partiales qualitates simul junct® totalem scientiam constituant ordinatione una, non entitate.
In qua controversia duplex est sententia opposita, qu® pari auctoritate, tam antiquorum quam rbcentiorum, inter se repugnat. Pri-
ma docet esse qustlitatem simplicem quamlibet scientiam totalem: quarest Divi Thomae, prima secund®, qufflstion. uv, articul. rv., et Gag* tani, et Gonrad., ibidem; et magfc tri Soto, in Logica, quaestione-m prooemiali, et Ferrariens., primo contra Gent., capite 1vi., et mutterum aliorum, quos citat Mfefriaero disp. prooemiali, qu»st. v.
Alia sententia docet scientiam non esse simplicem qualitatem s*eundum extensionem ad sua objecta et diversas conclusiones: que attribuitur Scoto, qu®st. tertia prolog., et qu»stione secunda laterali, § Contra istud argumentum, etc., et in tertio, distinctione xxv, qu»stione secunda; et sequitur ejus schola, cujus auctores citat P. Merinero, ubi supra. Sequitur etiam P. Suarez, disputatione xliv MetaphysiC., sectione undecima, et Fonseca, libro quinto Metaph., q. quinta, sectione secunda, et plures.
Nihilominus sit unica conglusw: Scientia totalis est unus habitus simplex in ordine ad omnia, ad <ju® se extendit. — Haec conclusio clare deducitur ex D. Thoma, loco citato ex prima secund®. Nam in corpore art. dicit: « Quod si consideremus habitum secundum ea ad qu® se extendit, sic inveniemus in eo quamdam multiplicitatem, sed quia oa multiplicitas est ordinata ad aliquid unum, ad quod principaliter respicit, inde est quod habitus est qualitas simplex, non constituta ex pluribus habitibus, licet ad plura % extendat; non enim unus habitus se extendit ad multa, nisi in ordine ad unum ex quo habet unitatem-w Addit vero, solutione ad tertium, quendo de habitu scienti® in P?rtl" culari*: « Quod ille qui in aliqua scientia acquirit per demonstrau® nem scientiam unius conclusionis, habet quidem habitum, sed fecte; cum vero acquirit par