Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 737
quam dem onstrationem scientiam alterius demonstrationis, non aggeneratur in eo alius habitus, sed habitus qui prius inerat fit perfectior, utpote ad plura se extendens, eo quod conclusiones et demonstrationes unius scientiae ordinatae sunt, et una derivatur ex alia. » Ita D. Thomas. Nec potest dici quod D. Thomas non negat superaddi novam perfectionem realem praeexistenti habitui per acquisitionem secundae demonstrationis, ut aliqui contendunt. Nam vel illa nova perfectio est nova qualitas superaddita, seu habitus, vel non. Si non est qualitas, ergo, facta illa nova demonstratione, manet scientia ita simplex qualitas sicut antea. Si vero est qualitas de novo superaddita, ergo aggeneratur novus habitus, seu nova qualitas ad praeexistentem; siquidem aggeneratio per additionem novae partis ad praecedentem fit. Sed D. Thomas negat aggenerari novum habitum ad praecedentem, quando fit nova demonstratio; ergo non stat haec responsio cum ejus littera.
Ex quo etiam rejicitur alia responsio: quod ex illa solutione ad tertium solum colligitur habitum, qui versatur circa unam demonstrationem, perfici et extendi in ordine ad aliam, sed non negat perfici aliquo superaddito, quod utique qualitas esse debet. Caeterum D. Thomas non solum affirmat quod habitus praecedens fit perfectior per secundam demonstrationem, sed etiam addit negationem, scilicet quod non aggeneratur novus habitus: per quod excludit omnem partialis qualitatis productionem, quae nomine aggenerationis continetur; ergo omnem novam generationem habitus, seu qualitatis excludit.
Praecipuum hujus sententiae fundamentum reducitur ad duo. Primum procedit a simili. Secundum a priori. Primum formatur ex eo
quod supra jam insinuavimus, quia potentia ©st una simplex qualitas, ut patet in potentia visiva et intellectiva, licet se extendat ad actus specie diversos eliciendos; et similiter habitus infusus est simplex qualitas, ut fides et charitas, licet habeant distinctas difficultates vincendas in diversis materiis vel actibus, sicut fides distinctam difficultatem habet in credendo unum articulum quam alium, ut dicitur Secunda Secundae, quaestione prima, articulo sexto, et charitas distinctam difficultatem habet in diligendo inimicum, quam amicum: quae difficultates vinci non possunt ex eodem motivo, nisi aliter et aliter applicato ad diversas materias, et tamen sunt unus habitus, et una qualitas simplex. Ac denique in virtutibus moralibus id manifestius apparet. Nam unaquaeque est una simplex qualitas et habitus, v. g., prudentia, religio, justitia, etc., et tamen habent diversas materias, in quibus sunt diversae difficultates vincendae, et per diversa exercitia facilitas ad illa acquiritur; sicut diverso exercitio aliquis fit prudens in materia unius virtutis et alterius, et diverso modo inclinatur in religione ad actum orationis, vel ad reddendum votum, et consequenter diverso dictamine et motivo proximo utitur ad unum actum vel ad alium, et tamen propter unitatem rationis formalis in esse moris sufficit una qualitas ad omnia ista; ergo similiter sufficiet una qualitas in scientiis propter unitatem rationis formalis in esse scibilis, licet requirantur diversae praemissae, seu media ad proxime inferendum diversas conclusiones.
Ad haec varie respondent oppositi auctores. Nam ad primum exemplum, de potentiis et habitibus infusis, ponunt discrimen in hoc quod potentia non acquiritur actibus nostris, sicut scientia, et ideo non ac-